Eutychius martyr crudelia iussa tyranni
carnificumque vias pariter tunc mille nocendi
vincere quod potuit monstravit gloria Christi.
carceris inluviem sequitur nova poena per artus,
testarum fragmenta parant ne somnus adiret,
bis seni transiere dies, alimenta negantur,
mittitur in barathrum, sanctus lavat omnia sanguis
vulnera quae intulerat mortis metuenda potestas.
nocte soporifera turbant insomnia mentem,
ostendit latebra insontis quae membra teneret,
quaeritur, inventus colitur, fovet, omnia praestat.
expressit Damasus meritum: venerare sepulchrum.