Terra tuum spinis obducat, lena, sepulcrum,
Et tua, quod non vis, sentiat umbra sitim,
Nec sedeant cineri Manes, et Cerberus ultor
Turpia ieiuno terreat ossa sono.
Docta vel Hippolytum Veneri mollire negantem,5.5
Concordique toro pessima semper avis,
Penelopen quoque neglecto rumore mariti
Nubere lascivo cogeret Antinoo.
Illa velit, poterit magnes non ducere ferrum
Et volucris nidis esse noverca suis.5.10
Quippe et, Collinas ad fossam moverit herbas,
Stantia currenti diluerentur aqua.
Audax cantatae leges imponere lunae
Et sua nocturno fallere terga lupo
Posset ut intentos astu caecare maritos,5.15
Cornicum immeritas eruit ungue genas,
Consuluitque striges nostro de sanguine, et in me
Hippomanes fetae semina legit equae.
Exorabat opus verbis, ceu blanda perurat
Saxosamque terat sedula lympha viam:5.20
“Si te Eoa Dorozantum iuvat aurea ripa
Et quae sub Tyria concha superbit aqua,
Eurypylique placet Coae textura Minervae
Sectaque ab Attalicis putria signa toris,
Seu quae palmiferae mittunt venalia Thebae,5.25
Murreaque in Parthis pocula cocta focis:
Sperne fidem, provolve deos, mendacia vincant,
Frange et damnosae iura pudicitiae.
Et simulare virum pretium facit: utere causis:
Maior dilata nocte recurret amor.5.30
Si tibi forte comas vexaverit, utilis ira:
Post modo mercata pace premendus erit.
Denique ubi amplexu Venerem promiseris empto,
Fac simules puros sideris esse dies.
Ingerat Apriles Iole tibi, tundat Amycle5.35
Natalem Maiis idibus esse tuum,
Supplex ille sedet: posita tu scribe cathedra
Quidlibet. has artes si pavet ille, tenes.
Semper habe morsus circa tua colla recentes,
Litibus alternis quos putet esse datos.5.40
Nec te Medeae delectent probra sequacis:
Nempe tulit fastus, ausa rogare prior:
Sed potius mundi Thais pretiosa Menandri,
Cum ferit astutos comica moecha Getas.
In mores te verte viri: si cantica iactat,5.45
I comes et voces ebria iunge tuas.
Ianitor ad dantes vigilet: si pulset inanis,
Surdus in obductam somniet usque seram.
Nec tibi displiceat miles non factus amori,
Nauta nec attrita, si ferat aera, manu,5.50
Aut quorum titulus per barbara colla pependit,
Caelati medio cum saluere foro.
Aurum spectato, non quae manus adferat aurum.
Versibus auditis quid nisi verba feres?
“letter-spacing:0.09rem5.55
“letter-spacing:0.09rem?”
Qui versus, Coae dederit nec munera vestis,
Istius tibi sit surda sine aere lyra.
Dum vernat sanguis, dum rugis integer annus,
Utere, ne quid cras libet ab ore dies.5.60
Vidi ego odorati victura rosaria Paesti
Sub matutino cocta iacere Noto.”
His animos nostrae dum versat Acanthis amicae,
Per tenues ossa has sunt numerata cutes.
Sed cape torquatae, Venus o regina, columbae5.65
Ob meritum ante tuos guttura secta focos.
Vidi ego rugoso tussim concrescere collo,
Sputaque per dentes ire cruenta cavos,
Atque animam in tegetes putrem expirare paternas.
Horruit algenti pergula curta foco.5.70
Exequiae fuerant rari furtiva capilli
Vincula et immundo pallida mitra situ,
Et canis in nostros nimis experrecta dolores,
Cum fallenda meo pollice clatra forent.
Sit tumulus lenae curto vetus amphora collo:5.75
Urgeat hunc supra vis, caprifice, tua.
Quisquis amas, scabris hoc bustum caedito saxis,
Mixtaque cum saxis adiice verba mala.