Nox media, et dominae mihi venit epistola nostrae
Tibure: me missa iussit adesse mora,
Candida qua geminas ostendunt culmina turres,
Et cadit in patulos Nympha Aniena lacus.
Quid faciam? obductis committam mene tenebris,16.5
Ut timeam audaces in mea membra manus?
At si haec distulero nostro mandata timore,
Nocturno fletus saevior hoste mihi.
Peccaram semel, et totum sum pulsus in annum:
In me mansuetas non habet illa manus.16.10
Nec tamen est quisquam, sacros qui laedat amantes:
Scironis media sic licet ire via.
Quisquis amator erit, Scythicis licet ambulet oris:
Nemo adeo, ut noceat, barbarus esse volet.
Luna ministrat iter, demonstrant astra salebras,16.15
Ipse Amor accensas percutit ante faces,
Saeva canum rabies morsus avertit hiantis:
Huic generi quovis tempore tuta via est.
Sanguine tam parvo quis enim spargatur amantis
Improbus? exclusis fit comes ipsa Venus.16.20
Quod si certa meos sequerentur funera casus,
Talis mors pretio vel sit emenda mihi.
Afferet huc unguenta mihi sertisque sepulcrum
Ornabit custos ad mea busta sedens.
Di faciant, mea ne terra locet ossa frequenti,16.25
Qua facit assiduo tramite vulgus iter.
Post mortem tumuli sic infamantur amantum.
Me tegat arborea devia terra coma,
Aut humet ignotae cumulus vallatus arenae.
Non iuvat in media nomen habere via.16.30