CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSextus Propertius

Sextus Propertius · Medieval

Elegiae (Propertius) — Liber II — XXI

latín

Ah quantum de me Panthi tibi pagina finxit,
Tantum illi Pantho ne sit amica Venus!
Sed tibi iam videor Dodona verior augur?
Uxorem ille tuus pulcher amator habet.
Tot noctes periere. nihil pudet? aspice, cantat21.5
Liber: tu nimium credula sola iaces.
Et nunc inter eos tu sermo es: te ille superbus
Dicit se invito saepe fuisse domi.
Dispeream, si quicquam aliud quam gloria de te
Quaeritur: has laudes ille maritus habet.21.10
Colchida sic hospes quondam decepit Iason:
Eiecta est, tenuit namque Creusa domum.
Sic a Dulichio iuvene est elusa Calypso:
Vidit amatorem pandere vela suum.
Ah nimium faciles aurem praebere puellae,21.15
Discite desertae non temere esse bonae.
Huic quoque, qui restat, iam pridem quaeritur alter:
Experta in primo, stulta, cavere potes.
Nos quocumque loco, nos omni tempore tecum
Sive aegra pariter sive valente sumus.21.20

Sigue explorando

Por su autor
Sextus Propertius · 93 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Elegiae (Propertius) — Liber II — XXElegiae (Propertius) — Liber II — XXII →

Expediente

Autor
Sextus Propertius
Título
Elegiae (Propertius) — Liber II — XXI
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-elegiae-propertius-liber-ii-xxi--sextus-propertius-2e947f
Cita recomendada
Sextus Propertius, «Elegiae (Propertius) — Liber II — XXI», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-elegiae-propertius-liber-ii-xxi--sextus-propertius-2e947f.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.