CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSextus Propertius

Sextus Propertius · Medieval

Elegiae (Propertius) — Liber II — VIII

latín

Eripitur nobis iam pridem cara puella,
Et tu me lacrimas fundere, amice, vetas!
Nullae sunt inimicitiae nisi amoris acerbae:
Ipsum me iugula, lenior hostis ero.
Possum ego in alterius positam spectare lacerto?8.5
Nec mea dicetur, quae modo dicta mea est?
“Omnia vertuntur: certe vertuntur amores:
Vinceris aut vincis: haec in amore rota est.
Magni saepe duces, magni cecidere tyranni,
Et Thebae steterunt, altaque Troia fuit.”8.10
Munera quanta dedi, vel qualia carmina feci!
Illa tamen numquam ferrea dixit: Amo.
Ergo tam multos nimium temerarius annos,
Improba, qui tulerim teque tuamque domum,
Ecquandone tibi liber sum visus? an usque8.15
In nostrum iacies verba superba caput?
Sic igitur prima moriere aetate, Properti?
Sed morere, interitu gaudeat illa tuo,
Exagitet nostros Manes, sectetur et umbras,
Insultetque rogis, calcet et ossa mea.8.20
Quid? non Antigones tumulo Boeotius Haemon
Corruit ipse suo saucius ense latus,
Et sua cum miserae permiscuit ossa puellae,
Qua sine Thebanam noluit ire domum?
Sed non effugies: mecum moriaris oportet:8.25
Hoc eodem ferro stillet uterque cruor.
Quamvis ista mihi mors est inhonesta futura:
Mors inhonesta quidem, tu moriere tamen.
Ille etiam abrepta desertus coniuge Achilles
Cessare in tectis pertulit arma sua.8.30
Viderat ille fugas, tractos in litore Achivos,
Fervere et Hectorea Dorica castra face,
Viderat informem multa Patroclon arena
Porrectum et sparsas caede iacere comas,
Omnia formosam propter Briseida passus:8.35
Tantus in erepto saevit amore dolor.
At postquam sera captiva est reddita poena,
Fortem illum Haemoniis Hectora traxit equis.
Inferior multo cum sim vel matre vel armis,
Mirum, si de me iure triumphat Amor?

Sigue explorando

Por su autor
Sextus Propertius · 93 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Elegiae (Propertius) — Liber II — VIIElegiae (Propertius) — Liber II — X →

Expediente

Autor
Sextus Propertius
Título
Elegiae (Propertius) — Liber II — VIII
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-elegiae-propertius-liber-ii-viii--sextus-propertius-cd150c
Cita recomendada
Sextus Propertius, «Elegiae (Propertius) — Liber II — VIII», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-elegiae-propertius-liber-ii-viii--sextus-propertius-cd150c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.