Non ita complebant Ephyreae Laidos aedes,
Ad cuius iacuit Graecia tota fores,
Turba Menandreae fuerat nec Thaidos olim
Tanta, in qua populus lusit Erichthonius;
Nec, quae deletas potuit componere Thebas,6.5
Phryne tam multis facta beata viris.
Quin etiam falsos fingis tibi saepe propinquos,
Oscula nec desunt qui tibi iure ferant.
Me iuvenum pictae facies, me nomina laedunt,
Me tener in cunis et sine voce puer:6.10
Me laedit, si multa tibi dedit oscula mater,
Me soror et cum qua dormit amica simul:
Omnia me laedunt:— timidus sum: ignosce timori:—
Et miser in tunica suspicor esse virum.
His olim, ut fama est, vitiis ad praelia ventum est:6.15
His Troiana vides funera principiis.
Aspera Centauros eadem dementia iussit
Frangere in adversum pocula Pirithoum.
Cur exempla petam Graium? tu criminis auctor,
Nutritus duro, Romule, lacte lupae.6.20
Tu rapere intactas docuisti impune Sabinas:
Per te nunc Romae quidlibet audet Amor.
Felix Admeti coniunx et lectus Ulixis,
Et quaecumque viri femina limen amat.
Templa Pudicitiae quid opus statuisse puellis,6.25
Si cuivis nuptae quidlibet esse licet?
Quae manus obscenas depinxit prima tabellas
Et posuit casta turpia visa domo,
Illa puellarum ingenuos corrupit ocellos,
Nequitiaeque suae noluit esse rudes.6.30
Ah gemat, in terris ista qui protulit arte
Iurgia sub tacita condita laetitia.
Non istis olim variabant tecta figuris:
Tum paries nullo crimine pictus erat.
Sed nunc immerito velavit aranea fanum,6.35
Et mala desertos occupat herba deos.
Quos igitur tibi custodes, quae limina ponam,
Quae numquam supra pes inimicus eat?
Nam nihil invitae tristis custodia prodest:
Quam peccare pudet, Cynthia, tuta sat est.6.40
Nos uxor numquam, numquam me ducet amica:
Semper amica mihi, semper et uxor eris.