CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSextus Propertius

Sextus Propertius · Medieval

Elegiae (Propertius) — Liber I — XVIII

latín

Haec certe deserta loca et taciturna querenti,
Et vacuum Zephyri possidet aura nemus.
Hic licet occultos proferre impune dolores,
Si modo sola queant saxa tenere fidem.
Unde tuos primum repetam, mea Cynthia, fastus?18.5
Quod mihi das flendi, Cynthia, principium?
Qui modo felicis inter numerabar amantes,
Nunc in amore tuo cogor habere notam.
Quid tantum merui? quae te mihi crimina mutant?
An nova tristitiae causa puella tuae?18.10
Sic mihi te referas, levis, ut non altera nostro
Limine formosos intulit ulla pedes.
Quamvis multa tibi dolor hic meus aspera debet,
Non ita saeva tamen venerit ira mea,
Ut tibi sim merito semper furor, et tua flendo18.15
Lumina deiectis turpia sint lacrimis.
An quia parva damus mutato signa colore,
Et non ulla meo clamat in ore fides?
Vos eritis testes, si quos habet arbor amores,
Fagus et Arcadio pinus amica deo.18.20
Ah quotiens vestras resonant mea verba sub umbras,
Scribitur et teneris Cynthia corticibus!
Ah tua quot peperit nobis iniuria curas,
Quae solum tacitis cognita sunt foribus!
Omnia consuevi timidus perferre superbae18.25
Iussa neque arguto facta dolore queri.
Pro quo continui montes et frigida rupes
Et datur inculto tramite dura quies;
Et quodcumque meae possunt narrare querelae,
Cogor ad argutas dicere solus aves.18.30
Sed qualiscumque's, resonent mihi "Cynthia" silvae,
Nec deserta tuo nomine saxa vacent.

Sigue explorando

Por su autor
Sextus Propertius · 93 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Elegiae (Propertius) — Liber I — XVIIElegiae (Propertius) — Liber I — XX →

Expediente

Autor
Sextus Propertius
Título
Elegiae (Propertius) — Liber I — XVIII
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-elegiae-propertius-liber-i-xviii--sextus-propertius-fb5bcf
Cita recomendada
Sextus Propertius, «Elegiae (Propertius) — Liber I — XVIII», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-elegiae-propertius-liber-i-xviii--sextus-propertius-fb5bcf.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.