CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSextus Propertius

Sextus Propertius · Medieval

Elegiae (Propertius) — Liber I — XIX

latín

Non ego nunc tristis vereor, mea Cynthia, Manes,
Nec moror extremo debita fata rogo;
Sed ne forte tuo careat mihi funus amore,
Hic timor est ipsis durior exsequiis.
Non adeo leviter nostris puer haesit ocellis,19.5
Ut meus oblito pulvis amore vacet.
Illic Phylacides iucundae coniugis heros
Non potuit caecis immemor esse locis,
Sed cupidus falsis attingere gaudia palmis
Thessalis antiquam venerat umbra domum.19.10
Illic quidquid ero, semper tua dicar imago:
Traicit et fati litora magnus amor.
Illic formosae veniant chorus heroinae,
Quas dedit Argivis Dardana praeda viris:
Quarum nulla tua fuerit mihi, Cynthia, forma19.15
Gratior et (Tellus hoc ita iusta sinat)
Quamvis te longae remorentur fata senectae,
Cara tamen lacrimis ossa futura meis.
Quae tu viva mea possis sentire favilla!
Tum mihi non ullo mors sit amara loco.19.20
Quam vereor, ne te contempto, Cynthia, busto
Abstrahat a nostro pulvere iniquus Amor,
Cogat et invitam lacrimas siccare cadentis!
Flectitur assiduis certa puella minis.
Quare, dum licet, inter nos laetemur amantes:19.25
Non satis est ullo tempore longus amor.

Sigue explorando

Por su autor
Sextus Propertius · 93 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Elegiae (Propertius) — Liber I — XIVElegiae (Propertius) — Liber I — XV →

Expediente

Autor
Sextus Propertius
Título
Elegiae (Propertius) — Liber I — XIX
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-elegiae-propertius-liber-i-xix--sextus-propertius-86a1ad
Cita recomendada
Sextus Propertius, «Elegiae (Propertius) — Liber I — XIX», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-elegiae-propertius-liber-i-xix--sextus-propertius-86a1ad.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.