CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSextus Propertius

Sextus Propertius · Medieval

Elegiae (Propertius) — Liber I — I

latín

Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis,
Contactum nullis ante cupidinibus.
Tum mihi constantis deiecit lumina fastus
Et caput impositis pressit Amor pedibus,
Donec me docuit castas odisse puellas1.5
Improbus, et nullo vivere consilio.
Et mihi iam toto furor hic non deficit anno,
Cum tamen adversos cogor habere deos.
Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores
Saevitiam durae contudit Iasidos.1.10
Nam modo Partheniis amens errabat in antris,
Ibat et hirsutas ille videre feras;
Ille etiam Hylaei percussus vulnere rami
Saucius Arcadiis rupibus ingemuit.
Ergo velocem potuit domuisse puellam:1.15
Tantum in amore preces et bene facta valent.
In me tardus Amor non ullas cogitat artis,
Nec meminit notas, ut prius, ire vias.
At vos, deductae quibus est fallacia lunae
Et labor in magicis sacra piare focis,1.20
En agedum dominae mentem convertite nostrae,
Et facite illa meo palleat ore magis!
Tunc ego crediderim vobis et sidera et amnis
Posse Cytaeines ducere carminibus.
Et vos, qui sero lapsum revocatis, amici,1.25
Quaerite non sani pectoris auxilia.
Fortiter et ferrum saevos patiemur et ignis,
Sit modo libertas quae velit ira loqui.
Ferte per extremas gentis et ferte per undas,
Qua non ulla meum femina norit iter:1.30
Vos remanete, quibus facili deus annuit aure,
Sitis et in tuto semper amore pares.
In me nostra Venus noctes exercet amaras,
Et nullo vacuus tempore defit Amor.
Hoc, moneo, vitate malum: sua quemque moretur1.35
Cura, neque assueto mutet amore locum.
Quod si quis monitis tardas adverterit auris,
Heu referet quanto verba dolore mea!

Sigue explorando

Por su autor
Sextus Propertius · 93 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

Elegiae (Propertius) — Liber I — II →

Expediente

Autor
Sextus Propertius
Título
Elegiae (Propertius) — Liber I — I
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-elegiae-propertius-liber-i-i--sextus-propertius-98dd5e
Cita recomendada
Sextus Propertius, «Elegiae (Propertius) — Liber I — I», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-elegiae-propertius-liber-i-i--sextus-propertius-98dd5e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.