135.0549|
135.0549A| Huic data non urbi a nobis Theodosia virgo
Constat, Cappadocum legitur quod sidera nacta
Caesareae; tradunt tamen hanc quia plurima gesta
Caesareae esse Palaestinae, memorasse videbor
Hanc vel fine libri. Quae confessoribus ultro
Se socians Christi, sub caede Diocletiani
Octo decemque gerens caelebs feliciter annos,
Tenta et ab Urbano praefecto, verbere caesa,
Equuleo suspensa, truci cruciata rigore,
Carcere in obscuro, ferro vincitur onusta;
135.0550A| Omnia quae virtute Dei disrupta facessunt
Vincula, sed vinclis semet sine compede servat.
Mergitur hinc alto, magna sibi rupe ligata;
Quam mox incolumem siccis mare reddit arenis.
Subrigiturque feris, illaesa sed exit ab ipsis,
Quod mare quodque ferae vitant explere, satelles
Funesto properat gladio, quem laeta recepit:
Ultroneumque hilaris victrix implevit agonem
Ante thronum Sponsi referens festina tropaea.