135.0519|
135.0519D| In qua sollicite scrutans loca Paula sacrata
Repperit ecclesiam Christi, Cornelius olim
Aedem quam coluit privato jure manendi,
Luce Dei dignus necdum baptismate lotus,
Coelite teste, preces cujus referuntur ad aures
Ascendisse Dei, miseratio grata subisse
Ante thronum Domini, sublectae praestita plebi.
At patet acceptor judex non esse supernus
Personarum inter nihil atque salute direptum
135.0520D| Hebraicam nostramve fidem pietate nitentem,
Gentibus et cunctis reserari limina coeli,
Vimque pati donoque Dei violenter adiri.
Nulla dabantur huic miracula, semina vitae
Nulla serebantur terrenae aspergine linguae;
Aspirante tamen Christo, cui corda beare
Jus manet, orat ait dignus habeatur ut astris;
Accersit monitus doctorem, dogmata quaerit,
Sacro fonte carens, jam purificatus haberi
135.0521A| Panditur, accipiens superi charismata doni;
Spiritus hunc implens nam dignum munere monstrat.
Cui sumptum ire parum vitae se munera solum;
At vocat affines, charos invitat amicos
Participesque sui plures studet addere doni,
Officii praebens praesagia clara futuri
Atque vicem, nec adhuc doctus, doctoris adoptans.
Sicque capit Petro sanctum tribuente lavacrum,
Ordine mutato, post pignora Flaminis almi;
135.0522A| Dumque piis plebem monitis hortansque docensque
Multiplicare parat, de centurione sacerdos
Efficitur, renitetque datus hac praesul in urbe,
Qua perplura sagax animarum augmenta gerendo
Praenituit, mactusque lucris ita fine quievit,
Fenora commissae referens non parva catervae;
Unde sui sumens quoque praemia digna laboris
Coelestem proceres inter sortitur honorem.