135.0495|
135.0495C| Roma, caput praestans orbis, praeclara triumphis,
Jam mage celsa fide Christi praeclarior esse
Coepisti, fidei patronis fulta beatae,
Coeli clavigero pastorum principe Petro
Doctrinaeque typo, doctorum praeduce Paulo.
135.0495D| Hebraeis quorum praeceptor deditur alter,
Absolvens verboque ligans se judice mentes,
Arbiter Ecclesiae, dictat ceu Spiritus illi
Discretis poenas meritis, vel praemia reddens.
Muneris hinc proprii fur labitur, uxor et haerens,
Simon fraude perit, Thabitas de funere surgit,
Surgit et Aeneas, et non numeranda caterva.
Alter arat verboque replet gentilia corda
135.0496C| Quem vertens coelo alloquitur divina potestas,
Proripiensque poli cupidum ad fastigia tollit:
Et docet in coelis, terrenas unde doceret,
Pasceret ac mentes, sacri qui semina verbi
Orbe serit toto, sanat quoque corpore multos,
135.0496D| Et juvenem de morte levat, sed plurima corda.
Hi te sublimis coeli super astra ferentes,
Instrumenta ferunt de te per climata mundi
Militibus pacis, per quae victoria surgit.
Quorum, Petre, crucem, gladium, pie Paule, Neronis
Passi, praecelsas meruistis in aethere sedes.