CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi sanctorumque Palestinae (Flodoardus Remensis) — Caput XVII. De sanctis Simone et Juda.

latín

135.0499|
135.0499B| Simon Zelotes, Chananaeus idemque vocate,
Scilicet hoc vico ducens cognomen, aquarum
In quo materies, in vini versa vigorem,
Ostendit Christum rerum Dominum esse potentem.
Aegyptus, veterum sacris maculata deorum,
Tetra dente capit vim Verbi jure perennis.
At Juda Jacobi, Tadeus quoque qui vocitaris
(Longe ab eo distans Dominum qui prodidit orbis),
Lebbaeum sed enim memorante corde vocatum,
Corculus in nostra latum quod voce sonabit,
Luminis aspersisti inter duo flumina semen
De medio patriae fluviorum nomen habenti.
135.0500B| A pastore bono vereque potente magistro
Ambo doctrinae capientes munera sacrae,
Sal terrae facti, stolidas condire parati
Mentes, lux dicti, tenebras depellere docti.
Quas ubi diversis regionibus ore fugastis,
Persidis ingressi penetratis regna minacis,
Sicut oves prompti in medio properare luporum,
Astu serpentis cum simplicitate columbae
Callentes, qui plura Deo dum lucra parastis,
Innumero Christi populo pia sub juga ducto,
Martyrii demum digno certamine cursum
Explentes, animas coelo datis, ossa sepulcris.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi sanctorumque Palestinae (Flodoardus Remensis) — Caput XVII. De Eusebio scriptore.De triumphis Christi sanctorumque Palestinae (Flodoardus Remensis) — Caput XVIII. De sancto Matthia. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi sanctorumque Palestinae (Flodoardus Remensis) — Caput XVII. De sanctis Simone et Juda.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-sanctorumque-palestinae-flo--flodoardus-remensis-0311f9
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi sanctorumque Palestinae (Flodoardus Remensis) — Caput XVII. De sanctis Simone et Juda.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-sanctorumque-palestinae-flo--flodoardus-remensis-0311f9.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.