135.0825|
135.0825C| Formosus Stephanum sequitur; cui grammata noster
Dirigit expositus supra quam saepe sacerdos,
Congaudens subiisse vices hunc regmine Petri.
Has sermone simul supplere decenter et actu
Qui valeat, solans vehat ad potiora cathedram.
Propitiumque Deum Ecclesiae testatur in hujus
Culmine monstrari, quod tam tractatur honeste.
Huic se subjiciens, famulatus omnis honorem
Spondet, et excusat quod eum non visere currat:
Atque refert grates, quod in solaminis orsa
Miserit, insinuans illum se optare videndum,
Et se ipsius in occursum quod signet iturum,
Proficuique offert decoris crementa daturum,
Ejus et ad nutum Stephani sese edere jussum.
135.0825D| Respersae Ecclesiae quaesitas robore poscit
Muniri, ejusdem vulsae ne quando rapinis
Demantur sacris, avidis praedonibus actae.
Magni pontificis Christi testisque Calisti
Membra sibi signis collata abbate Rodulpho
Cum rebus sancto applicitis, avellere quidam
Quas nitebatur. Super his consulta requirit,
Auxiliumque petit, pravi quo jure premantur.
Et quia compererat, quodam molimine summam
Turbari sedem; capiti ceu condolet artus,
135.0826C| Subjectis quoque praesulibus qui indebita poscant,
Ne indigne faveat, suadet, sub tramite pacis.
Ille rependit ad haec, studeant moderamina summi
Rectoris pariter verbis attollere et actis,
Juxta quod collata sibi fert gratia cuique:
Ne vacui sub ea servi culpentur haberi.
Quin aptos per eam fructus afferre laborent.
Illicita inhibeant, infandaque germina vellant,
Et cunctis Christi famulis suffragia praestent.
Cujus opis causa cupit hujus noscere curam,
Deplorans miseras clades hominumque labores,
Hostis et antiqui captantia retia fraudis,
Quis genus humanum crudeli pellicit astu.
Hinc haereses, hinc bella movens, et crimine gaudens,
135.0826D| Sanguine fervescens, odiorum litibus ardens,
Atque Orientales haereseum schismate rumpens.
Unde sacerdotes suadendo commonet, arma
Corripiant, arcamque levent discrimine saevo.
Conveniant igitur medium sibi poscere Christum,
Qui consulta ferat, det opem, faciatque salutem.
Ad quod pontificem rogitat contendere nostrum
Accingi, properare, moras disrumpere cunctas,
Auxiliumque malis mundo conferre ruenti.
Christus sit via, dux Christus, victoria Christus.
135.0827A| Nec satis est monuisse semel, monitusque paternos
Haud iterare piget, Matris succurrere cladi,
Disponi synodum generali jure gerendam,
Ad quam festinet nullo impediente retentus
Pondere desidiae, uberius simul omnia tractent,
Quae tractanda sient: oracula clarius edant.
Barbaricae gentis quis Francica regna procellis
Turbantur, nimium dolet; atque ut dextera summa
Has reprimat, procerum Christi suffragia poscit.
Privatae legis munimine jura petita
Remensi fert Ecclesiae retinenda docendo,
Ac prohibendo nefas, ne quis praesumat inique
Attrectare sacris possessa aut demere cassa.
Nullaque pontificum, regum, comitumve potestas
Illicite usurpans, proprios inflectat in usus
135.0827B| Quae sunt Ecclesiae, quam praesule forte vacantem
Nullus ut invadat, violentum aspiret in ausum:
Nec nisi condigno praesul statuatur honore,
Pontifices, reges, clerus, subjectaque plebes
Provideant, operante Deo ut bene tradita servent,
Amplificent, decorent, supera mercede propagent.
Dispositum digne praemisso praesule quisquam
Non mutilare decus, non immutare subintret:
Usibus at maneant servorum dedita Christi
Integra pontifici, dignis tractanda ministris.
Haec contra quisquis praesumpserit acta venire,
His se mulctatum scitis anathemate norit:
Servator vitam mereatur habere perennem.
Rebus Avennaci, super almi et jure Calisti,
Tum decreta pari provexit robore fulta.
135.0827C| Praeterea quod compererat per devia quosdam
Pontificum ferri, populisque exempla ruinae
Dedere, et increpitos non digna rependere suasis;
Quin et deteriora sequi, nec dira cavere:
Non sine se moerore gravi tolerare fatetur.
Ad pacem invitans exstinguere scandala quaerit,
Pontificum fastu Christus quia temnitur atro.
Noster et antistes dolet, arguit, increpat, angit.
Unde monens mandat junctos hunc cogere Patres,
Atque alios accire probos, decretaque legis
Pandere divinae, synodum celebrare vigore
Cesso juris apostolici munimine fultam,
Noxia vellendo gregibus, profutura serendo.
At si quid fuerit perversae litis obortum;
135.0827D| Praesulis eximii serventur cognitioni,
Dante Deo dignum valeant ut sumere finem.
Cui se concilio tentet subducere nemo,
Quisquis apostolici consors cupit esse favoris.
Bellorum motus per Francica regna coercens,
Primates monet Ecclesiae certare labore,
Totius curae madeant ne regna cruore,
Christicolae reges bellisve armentur iniquis.
Attrectare nefas aliena, invadere cessent.
Bella soporentur, commotio saeva prematur.
Dum Roma Folco redeat, pax sceptra gubernet.
Haec eadem exhortans ad pacem scribit Odoni,
Ne Carolum contra bellum moveatur iniquum,
135.0828A| Nec vetitos ineat fines, invadere nitens
Externi quae sunt juris, cupidusque rapinis
Abstineat, vitans rectos transcendere calles
Quae Domino placeant solerti mente retractet,
Ante oculos statuens ejus sub amore timorem.
Pace laborantis congaudens praesulis actis
Admonet his cauto Folconem insistere nisu,
Pax odiis ne inconsulte quaesita facessat,
Regia neu celsi generis scintilla teratur.
Crimina sceptrigeri prudenti arcenda medella,
Regmine pro regni ne pessima scandala surgant.
Hortatu Carolum solans gratanter honorat,
Gaudens hunc patriae provectum culmine sedis,
Atque petens Christo placitum per tempora longa
Crescere justitia, pietate, et luce sophiae.
135.0828B| Ac monet ut Dominum cordis prae lumine ponat,
Jussibus ipsius totis conatibus haerens.
Diligat et servet quae justa ac recta probarit
Admoveat justis aurem, divertat iniquis.
Sit virtute animi, carnis praestantior usu,
Corporis ac mentis hostes ut sternere possit.
Se quoque quae valeat spondens augmenta daturum.
Panem pro grato benedictum munere legat,
Quaesierat geminae quem rex sub dote salutis.
Solertes cum quis tractentur commoda mandat,
Immo sacerdotem Folconem ad talia mittat,
Cujus consiliis utillima quaeque decori
Edantur, regis cumulandi et culminis apta.
Quorumdam querulo nimium clamore petitus.
Urbem indigna pati queritur, metuique clientes:
135.0828C| Sedandis quibus exhibeat se Folco reposcit.
Comperto tandem is veri moderamine praesul,
Quam sit apostolicis fidus, quam jussibus ardens;
Parere aethereis gaudet, gratesque rependit,
Spondens se in quibus expediat praebere benignum:
Hujus et ad votum regum pressisse duellum.
Praesulibus regique ideo mandata dedisse,
Tutius ipse Petri valeat quo visere sedem.
Hunc quoque fratris honore colens, specialia legat
Munia charorum, tutandum poscit honorem,
Scandala proterere, et pacis connectere vincla:
Frenare implacidos, et ad almam cogere pacem,
Idque Petri latum fidat sibi munere donum.
Lambertum Augustum, Falconis carne propinquum,
135.0828D| Ut proprium se tutari solamine natum
Significans, nostri gratissima praesulis effert
Vota, quibus Petri veneratur honore cathedram.
Sacrilegos quosdam sacrati culminis atros
Carptores, summi capitis clarissima membra
Attemerare ausos, anathematis ense recisos
Notificans, monet hunc nodos dignae addere multae
Sceptrigeri quoque cognati pro culmine certet.
Sicque Parisiaco legans mandata patrono
Hos Anscherico notat esse omnino cavendos,
Ac vitanda nigri consortia dira furoris.
Ecclesiam solans Senonum pastore gementem
Addicto latebris, damnando criminis ausu:
135.0829A| In Domino sperare monet: patienter acerba
Spe decoris ferre aetherei virtute Tonantis.
Fidere se proprio solandam praesule viso:
Se damnasse feros Patribusque notasse terendos
Flamine divino, ne quis dein talia tentet.
Missurum se legatos, ubi tempora digna
Se tulerint, quis sedentur hujusce procellae.
Lingonici saevo raptori praesulis orsa
Dirigit, ut tamdem gestis resipiscat amaris,
Pontificem reddat, damnet quae dira patrarit.
Sin secus, aeternae plectetur tormine mulctae.
Sacrilegis super his patrios delegat Odoni
Sceptrigero monitus, ut sciat hos anathemate plexos:
Quos nec suscipiat, nec eis affamina jungat,
Ipsorum sese maculari crimine vitet.
135.0829B| Quin immo Ecclesiae praestans solamina tritae,
Protegat, auxilium impendens, ubi viderit aptum
Haec eadem Carolo mandata tenenda relegat.
Waltarium Senonum, temerantem oracula legum,
Corripit increpitans; Trecasinae intulit urbi
Regimina non lecti cur praesulis, atque recepti
Ex alia Ecclesia contra decreta paterna.
Quem removens, lectum statuit, moderamina tradit,
Sacratoque sacrum Ricveo impertit honorem:
Nullus ut obsistat scitis, comitatur euntem.
Huic Patri Carolus Formoso grammata legans,
Seque suique apicis committit jura tuenda:
Eximias referens grates sub honore favoris,
Se genus atque suum dignum quia laude putarit,
135.0829C| Provectumque ejus gratum sibi duxit habendum.
Noverit ergo sibi regem pro scire fidelem,
Devotum et famulum jussis servire paratum.
Ejus praesidio licitum sit fidere; tantum
Hostis apostolicam nequeat divertere mentem.
Augustum sibi conciliet, Christumque precetur
Pro se, proque sibi commissi regmine regni.
Cujus ut in partes accedere censeat, orat:
135.0830A| Ipsius aspectu solari ac famine possit.
Interea panem benedictum munere mittat,
Tutelae nuliique favens assentiat hosti.
Quin adversa premat sacro molimine, jure
Crescat ut ipsius sumptum munimine regnum.
Folco etiam praesul grates a sede vocatum
Se referens Petri, poscit suffragia regi.
Gratificans regis quod res suscepta benigne
Tractetur, patrio foveantur sceptra nitore,
Sollicitus pro regali quod germine papa.
Suggerit ergo petens, faveat ne partibus hostis,
Roboret id magis, exaltans, et viribus augens:
Accumulet precibus, votisque ad sidera missis.
Pulsari adjiciens hoc ab hostibus undique fusis.
Quos rogat arceri, pervasoresque repelli,
135.0830B| Praedones reprimi moderamine regminis almi:
Ne inter Christicolas bellum civile geratur,
Naufragio Ecclesiae ne gaudeat aemulus atrox,
Illicitos ibi subjectis nitentibus ausus.
Quid medicamenti impendat, consulta reposcit.
Lamberto induperatori sibi carne propinquo
Multimodam agnoscens curam dependere papam;
Gaudet, ac exposcit maneat dilectio talis.
Quem licet affinem nullo sibi jure colendum
Prodit, amicitia Patris nisi noverit auctum.
At Carolo regi petit hunc sub foedere necti,
Huicque ambos regum solatia pendere proli.
Damnatis queat et si quid medicaminis addi,
Quoque modo vel qua hos valeat curare medella;
135.0830C| Expromi sibi deposcit servire parato.
Praesul hic egregius Formosus laudibus altis
Evehitur, castus, parcus sibi, largus egenis;
Bulgaricae genti fidei qui semina sparsit.
Delubra destruxit, populum coelestibus armis
Instruxit, tolerans discrimina plurima, promptus.
Exemplum tribuens, ut sint adversa ferenda
Et bene viventi metuenda incommoda nulla.