CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput V. De sancto Hippolyto.

latín

135.0687|
135.0687B| Martyris exuviis celebri decoramine functis,
Hippolytus rapitur tosti quod membra magistri
Legerit, arguitur; Christi mox verna repertus
Verberibus quatitur; fidus fortisque probatus
Antiqui Hippolyti mulctam perferre jubetur.
Christiloquae famuli sectae rumore notati
Ducuntur, Domino ad mortem servire parati;
Confessoris eos inter concordia nutrix,
Promptior ut reliquis fidei fervore videtur,
Culmina prima subit plumbatis incita coeli;
Caetera mox fortis famulorum inventa caterva:
135.0688B| Jactura cervicis heri super aethera bigas
Praecedunt, metaturi Domino ardua regni.
Ille decem atque novem famulis ad sidera missis
Subsequitur, completque sui integritate secundam
Perfectus seriem, coelos per scrupea vectus.
Quem saevi rapiunt passis ad coelica plantis
Cornipedes, monstrantque polum callem ire per arctum,
Et tribulis tritum mittunt super aethera mactum.
Justinus laceros variis appulsibus artus
Colligit, emeritoque pium dependit honorem.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput V. De sancto Fortunato episcopo.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput V. De sancto Polycarpo. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput V. De sancto Hippolyto.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-bfa5cd
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput V. De sancto Hippolyto.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-bfa5cd.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.