CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VI. De exsilio sanctorum Nerei et Achillei.

latín

135.0617|
135.0617D| Athletae Christi, Domitillae ad bella magistri,
Pontia dat quibus hospitium, dum noscere curant
Qualis humus, cujus fidei qualesve coloni,
Bella viris tractanda piis terra hospita portat.
Nempe scholae Simonis quidam inveniuntur alumni,
Artibus indigenas fere subvertisse profanis,
Falsa per atracias ( sic ) monstrantes signa figuras,
Fallentesque Deo genitum genitore magistrum,
Proque Dei Gnato Simonem suasere colendum.
Hos dum praevalida sancti virtute refutant,
Coetibus effultos, populum scitantur in ista:
« Marcellum Marco nunquid cognoscitis Urbis
135.0618D| Praefecto genitum?--Quis hunc hic nesciat! » Illi:
« Attribuitis eine fidem Petri Simonisve
Laude super?--Nimium rigidus qui credere temnat
Personae, referunt, tantae, tam sanguine clarae.
Et sancti: « Tantum id propriae praestate saluti,
A nobis apices donec capiatque feratque,
His super istorum doctrina avertite mentes,
Atque prius nostri recitetur epistola vobis,
Quolibet hinc illa vestrum gestante feratur.
Ipsius ac vestras consulta legantur in aures. »
Omnibus id placitum; scribunt mox talia sancti.
« Nos servi Christi Jesu Nereus et Achilleus
135.0619A| Marcello condiscipulo per saecla salutem.
Pontica propulsos cum nos ergastula pressent,
Nomine pro Domini gaudemus talia passi.
Discipuli Simonis sed gaudia nostra fatigant,
Furius et Priscus profugi pro fraude magistri;
Assertant etenim innocuum vixisse Simonem,
Huncque odiis insectatus sit Petrus iniquis;
135.0620A| Cumque repugnaremus eis ne crederet ullus,
Dignum hinc te certis astruximus esse relatis,
Informare tuis possis qui fatibus illos,
Ejus cum vitam discussius ipse probaris,
Discipulus fueris, cunctos agnoveris actus;
Ne pigeat, petimus, his scribere, promere veru . . .
Insontes solvi ut valeant erroribus horum. »

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VI. De Bonifacio papa, et sexto Stephano, Theodoro quoque papaDe triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VI. De sanctis Herennio et Abundio. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VI. De exsilio sanctorum Nerei et Achillei.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-a3a5c4
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VI. De exsilio sanctorum Nerei et Achillei.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-a3a5c4.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.