CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XVIII. De ultione quartae persecutionis.

latín

135.0651|
135.0651B| Turbo volans hic dividuus sola Gallica quassat
Atque Asiae, multosque fero tortore coronat
Sanctorum validis vincentum terrea bellis.
Pestis at insequitur regionibus acta per orbem
Romanis, tabo inficiens data corpora morbo,
Vermibus atque adigens, olim ceu regna Canopi
Improba corrupit verme atque putredine musca.
Missa lues ipsam mox, quae caput impietatis
Exstitit, Ausoniam vasta sic clade trucidat:
135.0652B| Qua sine ruricola passim rura, oppida, villae,
Desertum, silvas, magnas et versa ruinas,
Occiderint acies late cunctaeque phalanges
Romuleae, longinqua procul hiberna colentes,
Vindicis absumptae tanto fervore feruntur;
Utque exorta crepant mox Marcomannica bella,
Nonnisi delectu fuerint tractata recenti,
Quem struxisse datur Marcus tres jugiter annos.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XVIII. De sancto Columbano.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XX. De eo qui meretrices monasterio ipsius introduxit. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XVIII. De ultione quartae persecutionis.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-9a7e0b
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XVIII. De ultione quartae persecutionis.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-9a7e0b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.