CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VII. Relatio Marcelli de miraculis sancti Petri.

latín

135.0619|
135.0619A| Haec quoque rescribit solers Marcellus ad ista:
« Almifici Domini Jesu pia gratia tecum.
Marcellus prono Christi molimine servus
Nereo et Achilleo praeconibus almis
Grammatibus vestris pia gaudeo gaudia lectis,
135.0619B| Constantes siquidem vos corpore sentio et ore,
Solliciteque proba pro vero insistere pugna:
Objectum sed enim innocuum quia forte Simonem
Promitis, hinc aliqua quaedam pro parte fatebor,
E paucis pensare cati quo plurima norint.
Ipsius asseclam fore me nam contigit olim:
Quem dum fictorem atque magum, perque omnia nequam,
Infantumque necatorem, dirumque probassem,
Deserui, Petroque viam complexus adhaesi.
Hunc Zoroastreum memorat dum Samaritanus,
Inque odium populi mentes accenderet ejus,
Ecce repente ubi sincerum carpebat iniquus,
Turba ampla stipante virum, transibat amaris
Lamentans lacrymis orbata ut femina, cujus
135.0619C| Unicus occiderat gnatus, nomenque parentis
Abstulerat viduae, gemino quae squallida busto.
Hic Cephas Simoni assuetos affatur amicos:
« Ite, viri, praesens feretro nudate cadaver,
Sicque probate fidem: cui mors, audire parata,
Reddiderit praedam, invitisque remiserit antris. »
Quo dicto Magus erigitur, nimiumque superbe:
« Istum ego si functum vinclis absolvero lethi,
Hunc Petrum nostrumne necabitis? ilicet hostem
Vivum (turba fremit) flammis torrebimus atris? »
Invocat illusos callentes fraude ministros,
Atracioque ministerio motus quatit artus;
Quo viso populi laudem jactare Simonis,
Perniciem Petri stolido saevire tumultu.
135.0619D| At senior constans, turba vix pacificata:
« Si reduci fervore calet, vivitque, loquatur, »
Inquit « et incedat, comedat, sua tecta revisat;
Si vero ista nequit, falli vos arte probate: »
Acclamat vulgus connivens mente recepta,
Sin secus hunc Simonem Petri tormenta fatigent.
Iram fur simulans petit argumenta latendi,
Secedensque fuga, capitur, foedeque tenetur,
Servaturque pavens, donec Petrus ista perorat,
Expansis coelo manibus: « Dominator Iesu,
Nobis discipulis propriis qui haec jussa dedisti:
Nomine abite meo, Satanae depellite fraudes,
Curate infirmos, revocate cadavera vitae,
Hunc nobis redhibe puerum, cognoscat ut omnis
Hic populus solum temet Dominumque Deumque;
135.0620A| Qui cum Patre tuo vivens, et Fiamine sancto,
Vitae regna tenes, et in omnia saecula regnas. »
Haec ad vota niger Stygiis adducitur umbris
Exsurgensque Petri vestigia pronus adorat:
« Vidi, aiens, Dominum Jesum mandare ministris
135.0620B| De me coelicolis, ac talia jussa ferentem:
Pro votis Petri, nostri constantis amici,
Reddatur matri viduae puer unicus iste. »
It coelo sonitus clamantum, ac voce virorum:
« Hic Deus est solus Petri quem praedicat actus. »
Angitur illector caput indutusque molossi
Appetit effugium, sequitur clamore caterva,
Arctatum tenet, ultorem quoque praeparat ignem.
Approperat Cephas acrem sedare tumultum
Haec inhibens et tali animos affamine mulcens:
« Noster nos docuit patientes vivere doctor
Nec mala ferre malis, quin blanda rependere saevis. »
Hoc sale respersi dirum misere caninum,
Qui bonitate Petri liber, sed daemone vinctus,
Me petit, ignorare putans quae gesta patebant,
135.0620C| Immanemque canem vix ferrea vincla sequentem
Vincit in ingressu: « Videamus si Petrus, aiens,
Huc te sollicitare solens intrare valebit. »
At Petrus adveniens, longum neque deinde moratus,
Ferrea nexa ferae crucis ad signacula solvit,
Injungitque cani mandata ferenda canino,
Ut sensu captum valeat quibus increpet orsis.
Vade lubens, Simoni furiato talia perfer:
« Desine daemonica populum seducere fraude,
Vivifici pro quo Christi data sanguinis unda. »
Conspiciens ego tanta Dei miracula, curro,
Asternorque Petri pedibus, genibusque volutor.
Excipiensque domo probrosum elimino monstrum.
At canis effectus cunctis mitissimus, unum
Insequitur Simonem, pedibusque subopprimit actum.
135.0620D| Accurrensque pio proclamat apostolus ore:
« Nomine praecipio Christi ne viscera morsu
Contigeris, lanians neu fixeris artubus arma. »
Qui praecepta sequens, vitansque irrumpere membra,
Dilacerat vestem, nulla permittit opertam
Parte manere cutem, carpit retegitque latronem.
Hunc populus nostraeque domus per compita vernae,
Cum cane procurrunt Satanae portenta fugantes,
Atque lupum mentis pellentes moenibus urbis.
Opprobrii non ferre valens tam pondera magni,
Abditus hic toto nusquam comparuit anno.
Reppetit inde tamen, qui se insinuando Neroni
Suggereret, nequam pravo, saevus scelerato
Nectit amicitiam; fit copula dira nefandis.
135.0621A| Posthaec a Domino munitur apostolus istis
Per visum dictis. « Nero labe Simonque repleti
« Te contra fraudes agitant, tibi sed timor absit,
Nempe ego sum tecum validae munimine parmae,
Atque mei servi tibi do solatia Pauli;
Cras Romam ingreditur, cernes, bellumque geretis
Perversi contra Simonis ludibria nigra.
Quem Stygiis postquam dabitis sub tartara flammis,
135.0622A| Victores ad me pariter scandetis in astra: »
Nec mora, dicta patent; Paulum lux crastina praebet,
Ut sibi conspecti, post cum latrone palaestram
Quam tulerint, Phaebes septem discursibus actis,
Omnia praesentes cum vos vidisse patescat,
Futile perspexi vos haec tam nota docere,
Cum Linus Eoae Ecclesiae sermone Pelasgo
Horum conspicuos bellorum evolverit actus.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VII. De vindicta quintae persecutionis.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VIII. De Lino et Cleto. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VII. Relatio Marcelli de miraculis sancti Petri.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-994d00
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VII. Relatio Marcelli de miraculis sancti Petri.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-994d00.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.