CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IV. De sanctis Processo et Martiniano atque Luciana.

latín

135.0605|
135.0605A| Submotis Patribus, toto vibrat arma tyrannus
In grege gnatorum, fundoque auferre laborat
Hoc genus, a celsa coeli quod origine ductum,
Seque suosque videt fasces pervadere. Longum
135.0605B| Truserat in vinclis Processum et Martinianum
Paulinus, vana de nobilitate superbus;
Auditisque Dei nomen cum robore fari,
Constantis fidei, saxis contundier ora
Jusserat; ast illi laudes super aethera tollunt.
Affertur tripodem supra Jovis aureus; illi
Exscretis spargunt tripodemque Jovemque salivis.
Suspensi nervisque attracti fustibus auctis
Caeduntur, lateri flammae accenduntur edaces.
Praeclara hic aderat mulier Lucina, piosque
Athletas bello validos durare monebat.
Quos posthac iterum appensos divellit, acutis
Viscera perfodiens armatus scorpio telis.
Carcere contrusis iterum Lucina ministrat.
135.0605C| Post triduum Paulinus hebes et daemone raptus,
Tortus, et exstinctus Letheis mergitur undis.
Hosti virtutum praefectus id indicat Urbis;
Ille jubet cleri sanctos pugione feriri;
Suscipit hos via percussos Aurelia ferro.
Cunctipotens animas coeli splendore venustat,
Corpora rure suo curans, et aromata miscens,
135.0606A| Atque pio venerans cultu, Lucina recepit.
Gloria quae maneat testantur mira sepultis:
Peste levati aegri, perjuri daemone rapti,
Hoste fero vincti, sanctorum luce soluti;
135.0606B| Praesentes rebus sese quaerentibus ipsis
Pandunt, carne sitis non nunquam visibus adsunt.
Dicta probat matrona pias invisere tumbas
Sueta; peregrino monachos assistere cultu
Quae cernens, dum ferre parat, capit ipsa levamen;
Promisso certa auxilio, fit dignior actu,
Scire datum cui venturam quam credere vitam,
Hausit apostolicas sitibundo haec femina corde
Doctrinas, instructa pioque sacrata lavacro,
Justorum fieri consors ardebat in usus
Ipsorum indiguos, praebens fomenta labori,
Vinclis carceribusque datis tormenta levabat;
More sepulturas celebri devota gerebat:
Unde coronari meritis sociata piorum
135.0606C| Promeruit, sanctos pretiosa morte secuta,
Introitum regni cui dat confessio Christi
Atque opus egregium fidei quod junxit herili.
Crypta, beatorum membris constructa locandis,
Devoto per eam studio, funus capit ejus
Ornans pignoribusque jugans sacra pignora sacris.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IV. De sanctis Innocentio Zozimo et Bonifacio episcopis.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IV. De sancto Aniceto papa et Egesippo doctore. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IV. De sanctis Processo et Martiniano atque Luciana.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-9805c1
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IV. De sanctis Processo et Martiniano atque Luciana.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-9805c1.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.