CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XI. De sanctis martyribus Joanne et Paulo.

latín

135.0759|
135.0759D| Hujus magistri ad vota fratres inclyti
Christi Joannes atque Paulus pauperes,
Opibus relictis virginis Constantiae
135.0760D| Dum christianos recreando pertovent,
Fertur tyranno; lenibus quos convenit
Actare verbis haereant rogans sibi:
135.0761A| « Iniquitatis (inquiunt) causa tuae
Communione publicae rei absumus.
Jam te salutatum ire non exibimus,
Nam Christi alumni veritate degimus.
--Considerandum est, his refert apostata,
Aula nutritos regi adesse regia
Debere primos, ut colam palatii.
Contemnar autem: quaero ne temni queam. »
Fratres: « Tibi hanc feramus haud injuriam,
Mortalium quem praeferamus ut tibi;
Coeli, ac sali, telluris atque praesulem,
Qui fecit usquam quidquid est praeponimus.
Hominisque temporalis inde gloriam
Fugimus, superni regis irae providi
Teneque scire nec salutatu tuo
135.0761B| Cultum nos adire jam palatia.
--Decem (tyrannus) vos diebus edere
Concedo mentem cautionis tramite,
Sodalitate ut sponte nostra utamini,
Aut publicos plectens ut hostes punio. »
Viros beati tum fideles advocant,
Res ordinantes quas reliqui praecavere
Toto vacantes copias egentibus
Induciarum largiendo tempore.
Posthac Terentianus hos sub propria
Adortus aede vota dantes repperit:
A rege fassus aureum mitti Jovem
Cui thura flagrent, his ei litantibus,
135.0762A| Aut obstinatis colla mucro transeat,
Ne rege digni qui nutriti regia
Vulgarium caedantur acti obtutibus.
« Dominus tuus si Julianus (inquiunt),
Habeto pacem jam tuo cum principe
Nobis at alius non erit, Pater nisi,
Natusque solus, sanctus atque Spiritus. »
Is quem renuntiare non est territus,
Huic et Dei projectus a conspectibus
Perditionis stat parare complices,
Suasor alto procubans certamine
Aperire terram saevit, et venientibus
Ferus sepulcra providet domestica,
Mox et resectis colla submergit scrobe
Vulgans jubente quod exulares Caesare.
135.0762B| Quam post procellam jam sereno reddito
Multae subacto vindicis strage impio,
Sanctorum agonem confitentes daemones
Possessa tacto vasa linquunt limine.
Terentiani huc acta proles flamine
Clamat beatis sese aduri fratribus.
Pater periclis incitatus filii,
In ora lapsus, praedicat piacula,
Petit lavacra, luctibus dat lacrymas
Piorum ad urnam solvitur dum filius
Tam passionis gesta quae peregerat
Confessionis dira purgans lacrymis
Certis arata propalavit paginis.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XI. De sanctis Felice, Bonifacio atque Mercurio episcopis.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XI. De sancto Frigdiano. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XI. De sanctis martyribus Joanne et Paulo.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-878d82
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XI. De sanctis martyribus Joanne et Paulo.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-878d82.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.