CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXVIII. De sancto Severino papa et successoribus ejus.

latín

135.0787|
135.0787A| Inde Severinus Phaebo per signa relato
Ecclesiae post jacturas internaque bella,
Sede Petri allectus renovat sacra lapsa ruinis,
Mansuetus, clemens, altorque benignus egentum,
135.0787B| Dona pio cumulat clero, conquirit alumnos;
Post captivorum miseranti corde redemptor,
Externas quoque alit patrias bonitate Joannes
Istria quae novit, Martino abbate, sequestro,
Dalmatiam tutans etiam clementia papae,
Hinc grata mercede capit pia pignora Patrum,
Excolit haec fabricis, praeclare et luce metalli
Subjectosque fovet praesensque, migransque ministros.
Theodorus pius inde pater, tutorque petentum,
Civiles inter fremitus, privataque bella
Permanet immotus, constans, castus atque fidelis,
Dejectis parcens, complectens recta sequentes;
Debellans damnansque feros et ad atra relapsos,
Errantes revocans, precibusque minisque coercens
135.0787C| Contemptum feriens, et colla procacia mulctans,
Pignora sancta levat, veneransque educit arenis,
Disponit templis, auro argentoque decorat,
Erigit atque dicat, fabricas dat munere claras.
Hinc validus veri testis Martinus honorem
Supplet apostolicum, dignoque agit agmine bella,
Tentatus probris Domini, fastuque superbo,
Atque tumore lacessitus, quo scita paterna
Vulsa, furor sacras Christo conversus in aras,
Diruit, alma piam vertens altaria pacem;
135.0788A| Coguntur super his patres, divoque senatu
Consulitur, verum excutitur, plectuntur iniqui,
Praesidiisque ignes contra defenditur orbis;
Et clypeis diversa datis per climata mundi,
Increscunt et jam adversae contraria partis
135.0788B| Praelia, regnatorque sacri ducis impetit arcem;
Mittitur exarchus socios laqueare fideles,
Atque tenere patrem; vetat hoc concordia fratrum,
Unanimum, plebisque amor; hinc quoque fraude potitus,
Tutatur sacrae tectus caligine nubis,
Cum videat reliquos solum spectare satelles
Non valet eximium, quem cogitat ense necandum,
Frustratis necis insidiis, componere pacem
Cogitur instructor fraudis confusus apertae.
Turbine bellorum quo post, mortisque redacto,
Dirigitur trucior manifesto jussa furore
Qui implet, apostolicumque viri proculcat honorem;
Huncque aris adimens, Graias perducit in urbes.
135.0788C| Segregat urbe data, nequit sed mente beata;
Depellit solio, valet haud depellere voto:
Romae et Constantinopoli manet arbiter idem,
Clementisque pie vestigia sancta secutus,
Chersones subit exilium; quo sidera nacto,
Quam fidus rigido, quam sit pius usus agone
Confessor, Christoque placens, et ad ultima perstans,
Plurima signorum radiis miracula pandunt.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXVIII. De sanctis Theodosio, Donato, Secundiano et Romulo.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXX. De sanctis Cantio, Cantiano, Cantianilla et Probo. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXVIII. De sancto Severino papa et successoribus ejus.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-743ee2
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXVIII. De sancto Severino papa et successoribus ejus.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-743ee2.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.