CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIV. De sanctis Gervasio atque Protasio.

latín

135.0861|
135.0861D| Addit clarificare Deus se clarificantem
Cui celata diu pretiosa talenta revelat,
Dum se illi testes Domini Gervasius atque
Huic individue frater Protasius haerens,
Adversorum ad probra, notant, ad vatis honorem,
135.0862D| Luce coruscantes supera signisque micantes.
Christi laude datis famulorum lumine promptis
Pontifici precibus, posito somnoque gravato
Visi adstare palam juvenes candore nitentes
Atque polo manibus pansis ut vota ferentes.
135.0863A| Sollicitus sacer ac nutans ubi visa recedunt
Vera petit repeti, si vana, facessere ventis.
Augetur parco devotio, visa recurrunt,
Jam quoque marcentis vocem dum tertia galli
Nox redhibet, redeunt visi ac produntur ephoebi
Insomni ac stupido vacuoque ut corpore fesso
Tertius hos ductat Paulum quem schema figurat
Quique notans socios pandit sua jussa secutos
Saecli adversatos pompis, vestigiaque alti
Sectatos Domini, culmen sprevisse caducum,
Binaque conclusos quondam sic lustra dicasse
Servitioque Dei divaeque vacasse sophiae
Martyrio digno donec vernare probati;
Corpora quo fundit vota invenienda locello
Arcam exultandam templumque celebre parandum;
135.0863B| Nomina scitatus capit inventum ire libellum
Nomina quo meritumque legat sumptasque coronas.
Ille ciens fratres telluris, in ordine primus,
Terga aperit fodiendo; diu secreta patescunt
Munera nec corrupta situ nec tabe soluta
Utque diu posita hac fragranti nectare sparsa;
Expectata patet pandens promissa libellus:
Abdidit ut nato comitante haec rapta Philippus,
Edidit ut geminos Vitale Valeria patre,
135.0864A| Nomina mox actusque notat, patrimonia cuncta,
Pensa foro, indiguis famulisque ferenda solutis,
Sicque decem precibus lectuque vacare sub annis,
Ut datur ad palmam quonam certamine scandant,
Sacricolis ut delati, responsa negarint,
Digna deis tenti ut fanis sacra ferre monentur:
Vana prior figmenta docens, per flabra jubetur
Plumbi exire hominem; suadetur ac alter ad atra,
Is quoque suadentem miserum trepidumque resignans,
Fustibus atteritur, majorque ad bella levatur,
Compatiens hosti doctus paradigmate Christi,
Sicque datus gladiis cum fratre asciscitur astris.
Quorum ubi de trita tolluntur pignora tumba
Condita lecticis insignia plura salutis
135.0864B| Praestita defessis, titulo panduntur honoris
Martyribus lati, pietate et praesulis almi
Martyrum ( sic ) attrectat fidei velamina nisu,
Lucc reformatur caecus radiante Severus;
Curantur nigro obsessi spiramine plures,
Gratanterque revertentes vi luminis augent,
Ecclesiae minuunt pravi fomenta furoris,
Incipiuntque ferae sensim rarescere turbae,
Inque sacerdotem Christi excita tela relidi.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIV. De sanctis Felice et FortunatoDe triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIV. De sancto Alexandro episcopo et martyre. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIV. De sanctis Gervasio atque Protasio.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-6ddc47
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIV. De sanctis Gervasio atque Protasio.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-6ddc47.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.