CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput X. De Joanne papa, Symmacho, Patricio atque Boetio.

latín

135.0769|
135.0769C| Gratia summa dein primae dat jura Joanni
Sedis, et egregia tribuit disponere cura,
Ausoniam ne mucro voret, quo Graecia aditur
Quique decet Petri legatum hos excipit altus.
Pergenti sacratur equus, vectorque dicati
Corporis assuetum muliebre deinde recusat,
At gaudet servire sacro, geminare laborem.
Culmina celsorum patri praestantis honoris
Occurrunt graduum: caecis ut sensibus alma
Lux pateat, lumen caecatos innovat orbes,
Atque diu clausas intrat lux reddita portas,
Lucifluaque manu tactos fugit umbra meatus,
Et, populo mirante, palam nova lumina fulgent.
Subjicitur culmen, fastus flectuntur enormes;
Imperitans mundo Cephae incurvatur alumno;
135.0769D| Qui petit, oratur, largitur et obtinet idem,
Impetrat et pacem, praecelsum praestat honorem;
Torquetur saevus furor hoc sub honore piorum.
Dat tenebris qui luce nitent, quibus uritur urit,
Ipsum etiam patrem diri custodia cingit;
Emicat ille specu, nec septa tenere beatum
Regia proficiunt, coeli vel demere sortem.
Compserat ecclesias, patrum reparaverat urnas,
Pignora digna datam repetunt revocata cathedram,
Nec longum rapuere trucem tormenta tyrannum
135.0770C| Debita perpetuas crudeli dantia flammas.
Jam tamen immanes dederat fera bellua clades,
Impugnans bello fraudis pia moenia pacis.
Symmachus illuster, gener atque Boetius ense
Subierant cujus pretiosae munera palmae.
Patricio sed discinctus, plantasque retectus,
Atque manus vinctus papa religante Joanne,
Inditus ignivomae Vulcani immergitur ollae.
Symmachus hic consul genitam cognomine Gallam
Cultibus enutrit sanctis, pia lumina fudit,
Tradita quae thalamis anno viduata sub ipso,
Disponit servire Deo, nec tempora curans
Aetatis tenerae, nec opes, vel culmina saecli,
Sanguinis igneoli nec foeda notata pavescens,
Barbariem, nec ferre pilos muliebria servans
135.0770D| Nil reputans foedum Christo nisi fallare tantum,
Militiaeque poli toto se pectore dedens,
Castis se subicit castris, immobilis annos
Continuans plures, manibusque et mente benigna,
Prodiga pauperibus votis insistit honestis:
Ad palmam quae dum coelique ad regna vocatur,
Corpore concutitur, supera sed pace levatur:
Solamen Petri, vultumque et verba meretur
Orsis digna piis audire et reddere voces,
Accirique polo, peccamina nosse remissa;
135.0771A| Et pariter charae comitatum orare sororis
Audit quae comitari habeat benedicta petitum
Post mensem quod iter capiat, plenoque nitescit
135.0772A| Egrediens voto, solatia jussa sequuntur
Sic et apostolici complentur famina pacti.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput X. De Gallicano et Constantia.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput X. De sanctis Martino et Augustino episcopis →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput X. De Joanne papa, Symmacho, Patricio atque Boetio.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-50eab3
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput X. De Joanne papa, Symmacho, Patricio atque Boetio.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-50eab3.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.