CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIV. De sancto Isaac monacho.

latín

135.0845|
135.0845C| Spoletum e Syria qualis perducitur nospes
Almipotens Isaac reperit Gregoria virgo
Tutore hoc thalamis fugiens defensa petulcis,
Terrigena tempto regi quae jungitur aethrae.
Sentit et aedituus votis infensus opimis,
Improba mox palmae cui flagra coercuit ultor
Hostis, agonistae virtutis proditor altae,
Illico pellendum, experto se milite, promens.
Certatim dum fertur honos, dum munera rura
Cuncta oblata fugit, vir paupertatis amicus,
Deserit urbicolas, legit abdita lustra ferarum.
Hic quoque discipulis callem sectantibus arctum
Sumere depensos ad victum suasus agellos,
Vitat pauperiem: metuens ne perderet almam;
135.0845D| Coelestem non esse fatens qui terrea quaerit.
135.0846C| Quoque caduca magis renuit, mansura capessit.
Mira patrat divoque vigens spiramine claret.
Haec olerum fures quondam fervore probantes,
Mutato rastris instant, qui furta petebant:
Parto se subigunt operi in contraria versi,
Vota sui obliti secretaque jussa secuti,
Crimina temnentes, pietatis munia dantes,
Quodque probro petiere proba mercede reportant,
Gaudentes operis inopino munere functi.
Sic etiam simulatis inopes aliena petentes
Propria contecti segmenta pudore capessunt.
Portitor infidus sic ora rubore salubri
Eripitur plexus, horrore a funere tutus.
Quas virtutis opes nonnunquam invicta tegebant
135.0846D| Gaudia, pugnacem stimulis servantia mentem.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIV. De sancto Herculio Hilarino et sociis.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIX. De pluvia et victoria militibus per invocationem Christi concessa. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIV. De sancto Isaac monacho.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-3ed373
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIV. De sancto Isaac monacho.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-3ed373.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.