135.0607|
Tempestate tyrannorum ceu nube procellae
Discussa, miti sub principe Vespasiano
Turbine pacato, mundi rediere serena.
Sedatur regnum, mulcta plectuntur et hujus
Hostes. Dispulerat superi qui numinis hostes,
Quique Dei Prolis per prolem bella ministrat,
Per Domini Gnatum cum gnato regna triumphat;
Et licet ignoret per quem sibi talia dentur;
Sed videt haud sine vi supera sibi tanta patrari,
135.0607D| Astipulante suo non haec sua praelia Tito,
Quae per eum in reprobos mundi Regnator agebat.
Sicque triumphando subeunt decus auspice nullo
Retro celebrari per saecula cuncta triumphi,
Ut pater et genitus curru veherentur eodem,
135.0608C| Atque triumphantes pariter colerentur ab orbe;
Insuper adduntur dominis adduntur honores;
Janus enim geminus bellis cohibetur abactis,
Atque ita pax toto mox promulgatur in orbe.
Ut Christo servetur honos idem, hostibus ulto,
Qui delatus ei dudum de Virgine nato,
Gliscit in immensum belli sine turbine regnum.
Cum Syria Rhodus atque Samos et Achaia tota,
Thracia, Commagene, Byzantia rura subacta
135.0608D| Romanos ultro dominos legesque capessunt.
Pacificus, pius et mitis post Vespasianum
Filius ejusdem Titus sine sanguine regnat,
Pacatusque nitet Christi virtutibus orbis.