CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VIII. De sancta Petronilia.

latín

135.0621|
135.0621A| « De domini Petri Petronilla prole beata.
Ejus quo fuerit certamine meta labori
Paucis expediam jussus, quae clinica facta est,
Ut nostis, pro velle Patris, interque fuisse
Vos memini plures, apud hunc cum discipulorum
135.0621B| Prandia consuete gemina caperemus ab esca,
Dum prandendum inter seniorem ita Titus adorsus:
Cum per te cuncti morbis vegetentur anheli,
Cur paralytica negligitur Petronilla jacere?
--Expedit, inquit, ei Petrus, sed ne videamur
Excusare impossibilem sermone medelam,
Surge, rape officium celeris, Petronilla, ministrae. »
Surgit at haec virgo incolumis gaudensque ministrat;
Obsequio explicito proprium de more grabatum
Praecipitur repetens solito languore gravescat.
Quae postquam esse Dei coepit perfecta timore
Optime sana viget, morbos quin pluribus arcet.
Haec quoniam facie nimium speciosa nitebat,
Flaccus eam comes uxorem vi ducere tentat;
Quem cum militibus venientem ita ludit et armis
135.0622A| Virgo Dei, patrio lucis praecauta favore:
« Armato facilis cuneo petis antra puellae?
Si me legitimis tibi vis conjungere taedis,
Matronas, clara quoque virginitate puellas,
Post tres mitte dies, cum queis tua moenia visam. »
135.0622B| Obtento virgo hoc spatio, virtutis honore
Sese praemunit, castisque monilibus ornat,
Continuas orans jejunia ducit in horas.
Jungitur huic Domini Felicula clara timore
Hujus grata comes ceu collactanea virgo.
Tertia lux rutilo spargebat lumine terras,
Et Nicomedis adest Petronillae presbyter, atque
Sacra pio celebrat ritu mysteria Christi.
Virgo ubi coelestis divino munere pasta,
Aversata torum, astrigeros conscendit in axes.
Contigit ast, Domini divo moderamine gestum,
Ut chorus innuptus matronarumque caterva
A Flacco ad taedas, a Christo ad funera ducta,
Virginis illustri exsequias celebraret honore.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VIII. De persecutione Claudii et sanctis Lucio et Marco, Petro et Theodosio.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VIII. De sanctis Marcellino et Petro. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VIII. De sancta Petronilia.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-373e05
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VIII. De sancta Petronilia.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-373e05.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.