CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VII. De secundo Stefano papa

latín

135.0799|
135.0799A| Dura subit Stefanus Petro sacrata secundus,
Praelecto taciti subita vi funeris acto.
Almos a puero suetus tolerare parentes
Creverat iste, datus gradibus per singula cleri
Munia. Levitico dum claret jure minister,
Ecclesiae vigilans curis, sancita tuetur.
Subventor tutorque inopum, defensor ovilis.
Constans praeco Dei, veteris reparator et auctor
Tutelae indiguis latae; quorum struit aedes,
Innovat eversas, et xenia destinat, aptat:
Divinoque ministerium sibi numine partum,
Interno externoque colens disponit honore.
Consiliis gentes pravis in bella feruntur:
Germanum quibus arcendis ad foedera pacis
Legat, danda simul socios et munera jungens.
135.0799B| Pacta velut plures statuunt servanda per annos,
Astu revera properi frangenda reatus.
Quae mox exacto Phoebes quater orbe tyrannus
Irrumpens, Patri atque gregi furiosa minatur.
Mittuntur mites rabido spe foederis urso:
Pacificosque agnos Christi fera bellua temnens,
Dimittit vacuos. Domino sed vota resignans
Dirigit antistes, lacrymas super aethera legans.
Caesareus mox missus adest, mandata furenti
Deportans regi, resipiscere, rapta referre.
Admonitus blandis grassator inania reddit,
Vafra refert, nisuque truci direpta retentat.
Dumque humana tepent, suffragia quaerere dignum
Diva Pater ducit, sociorumque agmina jungens
135.0799C| Aggregat Ecclesiam; monet exorare supernum
Clementemque Patrem; votis ac fletibus instat
Ipse simul; cineres addit, vestigia nudat;
Celsa petunt, importuna prece sidera pulsant.
Utque preces coelum digne impetrare penetrent,
Actibus in sanctis comites persistere mandat;
Cedere cuncta piis decernit sabbata votis.
Deditus ipse sacris altaria cultibus ornat,
Muneribus ditat, fabricis atque aedibus auget,
Culmina restaurat; sed nec suplicamine cessat.
Concilium capit interea, depromere causam
Francorum regi, Christoque Petroque fideli.
Accipit hanc miserando pius Pippinus, opemque
Ferre parans, promptus legatos dirigit Urbi,
Dignari tantum poscens se visere Patrem.
135.0799D| Pastor amore gregis fervens, egressus ovile
Quaerit pacem ovium per turbida lustra ferarum.
Gratia coelestis, chari solatia cleri,
Caesarei mandata apicis, proceresque quiritum,
135.0800A| Francorumque duces papam comitantur euntem.
Aethereus coelo praefulgurat hostibus ignis
Climate Francorum, stragemque minatur iniquis,
Praevia praetendens ductamina luminis almo.
Callidus absterrere lupus conamina justa
Nititur; invictus persistit pro grege ductor.
Munera fert hosti atque preces; obduruit ille
Corde Pharaonis, nec oves dimittere captas
Consentit monitus, queruli nec vota patroni
Admittit. Praesul nequaquam ferrea cernens
Pectora molliri, saevae se abjungit hyaenae,
Qua vocat egregii pietas mitissima regis
Intendens iter, almifico stipante senatu;
Praeteriensque dolos, ductori munera Christo
Laudibus ingeminat; glaciales transmigrat Alpes.
135.0800B| Francigenae properant primates, obvia papae
Millia festinant, genitis rex atque jugali
Accelerat junctis, terraeque astratus adorat
Angelicum Patrem, coelestia jura ferentem.
Fungitur officiis pronus, pedes ipse beatum
Ductat equo vectum, laudesque et carmina dantem
Rectori regum regali suscipit aula.
Assidet, observat, devota precamina sumit,
Atque libens votis favet, ac parere paratum
Se perhibens, gaudet Petri servire clienti.
Dumque hiemis prohibente gelu repedare,
Sancte tui, martyr Dionysi, limina servat.
Vexatus languore gravi, pereunte medella
Auxilii artificis, trahere extima fata putatur.
135.0800C| Is meliora sequens medicinae robora certae,
Supremum poscit medicum, sacrata frequentat
Templa, requirit opem Patrum sibi adesse piorum.
Deditus et precibus praemissi martyris aede,
Visitur a propriis Petro Pauloque patronis.
Cum quibus et praesens testis Dionysius astans,
Suadetur Patribus languenti ferre levamen.
Ille piis parens monitis, comitantibus aegro
Accedit sociis, pacem denuntiat, aufert
Corde metum, spondet reditum in sua moenia laetum,
Praecipit incolumis surgat, Domino dicet altar
Nomine apostolico, referat praeconia Christo.
Luce salutifera, divo quoque nectare fotus,
Exsilit ereptus, praeceptaque munia nitens
Faxere, non sana censetur hebescere mente:
135.0800D| Donec visa refert, sicque edita martyris implet.
Inque apicem regni patremque et pignora sacrans,
Unguine munifico ditat, stirpemque futuram
135.0801A| Culmine sublimat, regali jure decorat.
Ornat honore locum, locupletat cultibus aram.
Tum rex cum regni satrapis claroque senatu
Rebus consultans trepidis succurrere papae,
Unanimes Christi Petrique ad munia reddit.
Haud ullis valet averti serpentis iniqui
Fraudibus, haud fratris vafro molimine missi
Consiliis; quin germano discrimina praefert
Ecclesiae, fixoque studens certamine niti,
Praesulis in votis legat mandata tyranno,
Foedere sub pacis Cephae sublecta rependat:
Terque eadem repetit. Neque cor mollire gelatum
Muneribus suasisque valet, nec proficit ullo
Ad pacem rigidum moderamine flectere pectus.
135.0801B| Unde gregans turmas Francorum agit agmina, causam
Ipse acturus apostolicam, mediamque terebat
Recto calle viam cum papa; procacia nitens
Pectora mitificare, petit fera corda moveri
Regis item missis, cum quis mandata precesque
Dirigit, obtestans fundendo a sanguine parcat.
Ille minas contra Patri regique relegat.
Ast hi spem Domino totam committere certi,
Se Christo tutore tegi, cui bella geruntur.
Cujus opem princeps poscens, promissa protervo
Munera fert tribuenda humili Patrique gregique.
Sicque duci sese allegans fidoque patrono,
Coeptum carpit iter, mittens praecedere quosdam,
Ac servare aditus, arctoque astare meatu.
Comperiens hostis regem praecurrere, paucos
135.0801C| Junctis hos cuneis subito insperatus adorsus
Stratum se ire putat, stragis sed damna reportat.
Victus et a paucis, cum pluribus ipse peremptis
It, solaque fugae positis spe nititur armis,
Atque tremens urbis sese vellamine claudit.
At justi perversorum munimine verso
Diripiunt praedas. Post caedem vindicis ensis
Rex Patre prosequitur, fultus celantibus hostem
Incumbit muris, pacem dum papa precando
Foedera pellacis compellit inire fidelem,
Reddere jurantis quae rapta retentat inique.
Sic sua rex repetens Francorum regna, beato
Dat socios Patri Romana ad moenia fidos.
Jamque revertenti populorum examina currunt
Obvia pastori, grates laudesque ferentes
135.0801D| Eximias Christo. Cleri populique catervae
Excipiunt Patrem praeclara tropaea vehentem.
Hie studens recreare gregem, neglecta referre
Munia, nocturnis reparat psallentia sacris,
Carmina digna choris auget, solatia praebet
Commoda, devotis certent ut degere psalmis.
Hostis at assuetas volvens sub pectore fraudes,
Ingeminat facinus, perjuria nota frequentat.
135.0802A| Crescere temnit onus, nihili feralia pendit:
Invadensque relicta, nefas cumulare laborat,
Atque trahit regni secum sub tartara vires
Arma rapit, cuneos cogit, misera agmina,
Ecclesiae contra columen, fert praelia Petro,
Et sacra sacrilego circumdat moenia ferro.
Praesul amatori Christi notat improba regi
Pippino, acta trucis contra pia castra draconis.
Expedit ille manus, ultriciaque exerit arma,
Jure calens in perjuros certaminis aequi.
Caesareisque et legatis et jussibus obstans,
Nec precibus ceditve minis, aut munere victus;
Terribilem sese pravis acri impete praebens.
Insistit trepidis, dum clauso extorquet ab hoste
Jura reformari, recipit redditque beato
135.0802B| Oppida rapta Petro, reprimitque tumentia colla.
Hesperiae moderans regiones pace serenat,
Gaudentes sub apostolicis se dedere frenis.
Papa Deo grates referens, turrim erigit aulae,
Argentique colens radiis investit et auri.
Aere tubas fuso attollit, quibus agmina plebis
Admoneat laudes et vota referre Tonanti.
Prospera Cunctipotens auget, removetur et hostis;
Praesulis ad nutum reges et regna reguntur;
Bella soporantur, surgunt sacro ordine fastus
Publica res crescit, dilatat pastor ovile,
Fallaces cavet insidias, ablata receptat.
Educensque novas Cephae splendore columnas,
Fabricat ecclesias, Petro, fratri, genitaeque;
Quas fabricis ornat, donisque nitentibus auget,
135.0802C| Atque Petronillae, regis monitu, ossa venustat.
Actibus his clarus, palmarum et lumine mactus,
Praemia celsa petit Petro ductore beatus.
De Paulo papa.
Germanus Stephano succedit in ordine Paulus,
Cum quo devotus pietate et luce sophiae
Claruerat rutilans, individuusque sodalis
Haeserat in finem, cui mox moderamina cedunt,
Dispersa renuente manu, ceu sole tenebris.
Hic pius ac mitis tribulatis ferre levamen
Certabat, languore graves inopumque grabatta
Visere consuetus, tacitae sub tegmine noctis;
Carceribus nexos adimens, redimensque subactos
Fenoribus, pupillorum pater ac viduarum;
Catholicae tutor fidei; quo tramite reges
135.0802D| Admonet, hortatur, petit, insistitque reponi
Schemata sanctorum Dominique polita nitore.
Mausolea colens justorum provehit urnis;
Atque urbi reddens, cineres sublimat in aulis.
Is proprios sacrare lares sub culmine Christi
Pignoribus studuit, comens et nomine Patrum
Silvestri ac Stephani, multorum luce piorum
Insuper illustrans, opulento et munere supplens,
135.0803A| Hymnidicisque dicans laudis sine fine choreis.
Basilicam primis hic Patribus edidit urbis,
Qua genibus saxo applicitis signata tropaea,
Martyrii jam libandi dum vota profundunt.
135.0804A| Struxit et orandi catus ac sua membra locandi
Servandique locum, variis templi ora metallis
Ornans, atque Dei Genitricis imagine ditans.
Qua tandem emeritus tumulum post funera sumit.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VII. De sancto Joanne confessore.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VII. De ultione in Valerianum et regno Romanorum. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VII. De secundo Stefano papa
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-331ed2
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VII. De secundo Stefano papa», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-331ed2.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.