CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput II. De sancto Eusebio praesule, Gregorio et Orosio presbyteris.

latín

135.0765|
135.0765A| Eusebius praesul fortis vibrat arma fidei,
Liberiumque dolet manui cessisse profanae.
Unde furens hostis arcto hunc Constantius antro
135.0765B| Claudit, ubi invictus precibus persistit amicis,
Cornua Titanis replet dum septies orbe.
Emicat hinc claustris, late quoque pace potitur;
Pignora presbyteri rapiunt Orosius atque
Gregorius Sixto addentes in busta Calisti,
Atque Dei ponunt homini titulumque decusque.
Accipit ut pietatis opus pia gesta tyrannus,
Gregorium ejusdem vivum sub funeris urna
Trudit; spirantem sed adhuc Orosius effert
Nec mora defuncti jugat ossibus ossa sepulti.
Cappadocum propulsus adit Dionysius urbem.
135.0766A| Hic quoque persistens validus defungitur exsul,
Optatam capiens patriam sedisque decorem.
Pignora, Basilio magno reddente, beatus
Suscipit Ambrosius, dignoque recondit honore
135.0766B| Eusebius Scythiae tum Basilii petit urbem;
Vercellis rediens demum repetendo cathedram
Martyriique locum, patitur pius arma furentum;
Psalterium aequivoci postquam decoraverat orsis,
Sedem membra requisitam mens accipit aethram.
Rhetorica Victorinus tunc luce cluebat,
Lustrans subjectam facundo dogmate Romam:
Tandem colla ferens fidei veteranus honori,
Impugnat colubrum sale, comit lumine Paulum.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput II. De sancto Aristone, Justo et sociis eorum.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput II. De sancto Joanne evangelista. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput II. De sancto Eusebio praesule, Gregorio et Orosio presbyteris.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-313ce6
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput II. De sancto Eusebio praesule, Gregorio et Orosio presbyteris.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-313ce6.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.