CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIII. De sancto Ambrosio.

latín

135.0861|
135.0861A| Comitur Ambrosii meritis urbs Mediolana,
Quam gestis atque ore colit virtutibus ornat,
Quae monitis Augustini, Pauline, resignas.
Hunc pater infantem coelesti examine cunis
Invasum miratur apum mox astra petentum
Praesagitque virum coelestia mella daturum.
At puer, ostentans sacro se more colendum,
Porgebat ludo venerari virgine dextram
Vaticinansque datum memorabat se ordine vatum.
Eductus ferulis rutilansque nitore sophiae
Auribus accitur procerum consulta notatum.
Ipse quoque ascitus princeps legumque magister,
Tutatur patriam, populos regit, ordinat urbes.
Hac ope Mediolana patens fastigia partes
Nititur exsectae Christi core ( sic ) vestis
135.0861B| Quo templum studio ingreditur scissasque phalanges
Pacificare parat, dum vota in plura feruntur;
Infantis vox Ambrosium dat honore sacrandum
Conversi qua dividui in diversaque rapti
Conveniunt in pacta viri, mens omnibus una
Inditur, Ambrosium sacro sibi jure dicandum
Conclamant utrinque simul concorditer omnes.
Ille fugam meditans saevum instaurare tribunal
Praecipit, applicitisque reis tormenta volutat;
Nec removere valet coeptisve abducere plebem
Clamantem: « Super addantur tua crimina nobis! »
Pondus inire legens sophiae revocatur, inepta
Sacrando sibi scorta adhibet nec vota reflectit
Cernentum ferrique sibi haec peccata rogantum.
135.0861C| Nisibus his cassis fugiendi tempora captat
Egressusque urbem sub vasta silentia noctis
Et Ticinum se ferre putans recto agmine gressum,
Mane repertus adest portae urbis Mediolanae;
Acta stupens aries Domini attolendus ovili
Inventus capitur, tentus servatur, adactus
Alligitur, gaudet raptari ad sacra Toparcham
Caesar et in comitem praedicta implerier orsa
Queis praesul veluti jussus dare jura mearat.
Effugit hinc iterum secreta habitacula quaerens,
Alta subire pavens, agnus censore minaci
135.0861D| Proditur exactus, purisque ablutus in undis,
135.0862A| Sincerae fidei candentia vellera subdit,
Singula militiae tractans quoque munia divae,
Omnibus ad summum laetantibus exit honorem,
Antistesque datus sancte sacrosancta ministrat,
Actibus effulgens Domini splendore coruscis.
Approbat id tacta gaudens paralytica veste
Et proprio rediens alieno vincta ducatu;
Atque indigna petit claram connixa lucernam
Vellere candelabro, lethum sibi stulta virago
Tracta veste rapit, temerariaque arma retundit;
Repperit hic etiam Eliae spiramine fervens
Hiezabel rabidos nigro livore furores
Qua fraudes hosti coluber molitur aperto
Exquirens odia, exilium parat, incitat auro
135.0862B| Culminibusque animos pactis in tela furoris.
Nec Jesus tamen athletam sua castra regentem
Deserit, adjutor validus sibi corda ferentum
Pellit ab insidiis hostem servatque clientem.
Latro quod expertus laqueique parator operti
Vicinum qui se Ecclesiae fert tollere raptum
Ut queat ejusdem facilis crimine culmen.
Cujus in adversum tentamina ducta tenorem
Quo putat abripere abripitur gestamine vectus,
Quoque die patrem ratus extorrem esse ferendum,
Exul abit, versa in proprio sibi vertice fraude.
Scit Domini monitis tamen hostem praesul amare
Proscriptumque levans opibus solatia confert,
Et licet ipse aequo plexum se judice clamet.
Non tamen atra manus pavet addere fraudibus arma
Pugnaces dum saeva viros dat femina valvas
135.0862C| Obstruere Ecclesiae sacramque repellere plebem.
At Dominus praestare solens ex hoste tropaea
Effera belligerum demutat corda virorum
Servare inventos, admittere limine fidos.
Idque parum, nisi cum populo vota arma profundant
Atque Deum simul attollat cum plebe satelles;
Pascantur pariter leo, bos, lupus, agnus et haedus.
Nec silet antistes tantos ingratus honores,
Comere gratificis insignia laudibus edens,
Et Christum modulis resonare celeumata tradens
Hymnidicis reboare choris ex quo alma suetus
135.0862D| Occiduus pangit sine limite carmina limes.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIII. De sanctis Praxede et Potentiana.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIII. De sancto Herculano. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIII. De sancto Ambrosio.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-204849
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIII. De sancto Ambrosio.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-204849.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.