CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput III. De secundo Adriano papa, et Hincmaro praesule nostro, Carolo quoque rege.

latín

135.0823|
135.0823A| Hinc sacra succedunt Adriani jura secundi.
Qui pius ac placidus laudatur, et ordine clarus,
Pauperibus largus, locupletibus atque benignus;
Omnibus et medius, nulli nisi charus habendus.
Compatiens passis, patientes improba servans,
Passorumque ferens causa, longinqua pererrat
Scriptis regna, monens rigidos, reparans quoque fractos,
Justitiaeque viam justo moderamine pandens,
Utque Patres superi Regis fastusque coercet.
Ac maculis purgare nigris regulae laborat
Nunc monitu blando, nunc asperitate cubile.
Pontificem is nostrum sumit regemque sodales,
Hincmarum et Carolum; sociosque laboris adoptat.
Sceptraque sic pariter tutari a crimine certat.
In multis etiam divina lege regendis
135.0823B| Hunc nostrum Patrem sibi fratrem adsciscit agonis.
De Joanne papa VIII et Marino ejus successore.
Hoc rapto capit octavus segmenta Joannes
Culminis eximii, quique effulsisse beatis
Moribus adstruitur, doctrina ornatus et actis.
Judicii custos, recti pietatis amator.
De Christi segete crebro zizania pellens,
135.0824A| Et rationales per agros pia semina spargens:
Utpote doctiloquus, prudens, sensuque peritus,
Sollicitum qui se gregibus praebebat alendis.
Quo Patribus juncto solers subit alta Marinus
Regmina, qui placitus Domino et decus orbis habetur,
Augustis charus, populorum dignus amator:
Doctrinis renitens, sacris et semina diva
Cordibus infundens hominum per climata mundi.
Nam Graios superans, pulsis erroribus, unam
Reddidit Ecclesiam, scissumque coegit ovile.
Pontificem nostrum Folconem hic fascibus ornans,
Instruit ore, manu pastoris comere jura,
Justitiaeque ejus congaudet promptus amori.
Inque refutandis praestans suffragia pravis,
Fert se adjutorem, multam minitando superbis
135.0824B| Hunc fratrem velut amplectens, incommoda revelet,
Utque fidem monet exhibeat, scriptoque revelet.
Hujus et ad nutum Patribus mandata resignans,
Contemptore super jubet exercere vigorem:
Et parti istius precibus se dedere curans,
Francorum regem affectum retinere paternum
Hortatur, solans votisque juvamina praebens.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput III. De sancto PancratiDe triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput III. De septem fratribus. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput III. De secundo Adriano papa, et Hincmaro praesule nostro, Carolo quoque rege.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-032c61
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput III. De secundo Adriano papa, et Hincmaro praesule nostro, Carolo quoque rege.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-032c61.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.