135.0823|
135.0823B| Tertius emissos Adrianus honore secutus,
Praesule jam dicto Folcone studente paratur
135.0823C| Remensi Pater Ecclesiae, tutator et altor.
Jura sibi decoris firmans ut roboret apti,
Et contra adversos solatia debita praestet,
Nostrumque affectu regem genitoris adoptet.
Praesulibus patrem pandens se rite benignum.
Quo cito praerepto, Stephanus de nomine quintus
Fascibus evehitur summis, qui praememoratum
Pontificem nostrum scriptis solando paternis,
Hunc dignum fratris, hunc nomine censet amici
Se promptum firmare ab eo quae rite petantur.
Ille tamen servum potius se destinat imum,
Attollitque Patrem, Dominique impendit honorem.
Exoransque rogatores pro culminis ejus
Reddit luce alios, ac flagrat adire videndum:
Barbaricae impediant acies nisi vota parati.
135.0823D| Ipsius ergo precum poscit munimine regnum
Tam crudo redimi saevae discrimine pestis.
Se quoque conari tota virtute reniti
Ejus apostolico tendentibus atra nitori.
Quae consanguineo magnati impendier audit
Widoni; sibi ceu fuerint impensa, capessit.
135.0824B| Remensi Ecclesiae Romana praestita sede
Intemerata jugi serventur honore, precatur:
135.0824C| Utpote juris apostolici per cuncta fideli,
Quam certare sibi contra omnia livida norit;
Tradita pauperibus, sacrisque addicta ministris,
Sed perversa feris direpta furentibus ursis,
Adjuvet allisis evellere faucibus atris.
Adgaudet summus redditque levamina praesul,
Seque probat fratris devotum in jure manere:
Hunc etiam et natum sub patris amore fovere,
Noxia quae patitur ceu propria flagra dolere,
Assiduisque ejus precibus pro pace rogare,
Atque petita modo vel tempore cedere digno,
Praesulibus pervasa jubet quo reddere cogant
Raptorem; sacris, referat nisi rapta, repellant.
Augusto scribens Carolo, praeconia Christo
Induperatoris pro sancto reddit amore.
135.0824D| Quo flagrans sublata diu patrimonia nostrae
Reddiderat sanctae summo sub nomine sedi;
Ac monet ut peragat quod adhuc hinc restat agendum,
Sumere perfecte queat ut mercedis honorem.
Folconi quoque gratificans, solamina confert
135.0825A| Affectuque monet coeptis insistere votis
Erga Romanam summi moderaminis arcem.
Conquestos se indigna pati, suffragia legat:
Istius ad Patris mandatque juvamina ferri.
Sic peregrinantes sub amore et nomine Petri
Suscipiat petit, ac foveat, tueatur, honoret.
Pace laboranti totius et ordine regni
Grates inde refert, crescatque hortatur ut instans.
Urbis Lingonicae questus delegat eidem,
Contra vota premi pastorum culmine plebem,
Nec digno impetrare Patrem molimine lectum:
Pontifici Lugdunensi mandata dedisse
Significans, aequo optatum sacraret honore.
Quo renuente diuque instante labore vacantis
Ecclesiae, se praelectum sacrasse petenti.
135.0825B| Quocirca properans, quae desunt impleat urbi,
Regmina praeficiat rectoris rite dicati,
Praesulibusque aliis papae decreta revelet.
Ille paratus ad haec, Patribus praecepta retexit.
Regi jussa notat, quo se prohibente moratur
Rex, donec Romam mittat, certamque resumat
Notitiam, post se nulla ratione premendum
Fert jussis ab apostolicis, neque tormine mortis.
Praeterea patriis poscit se jure doceri
Dogmatibus, papae digne ut sacra culmina servet.
135.0826A| Praesul apostolicus hujus quoque regmina firmans
Roborat Ecclesiae quae sunt data munera nostrae,
Jura antiquorum procerum concessa nitore.
Nemo horum quidquam minuens usurpet inique,
Nec praesul detur, canonum nisi lege petatur.
Haec si quis violet, nisus temerare statuta,
Sede Petri digne multa dictante prematur:
Edita conservans, benedici promereatur.
Pontifici huic nostro synodum delegat habendam
Cum nonnullarum regionum Patribus, atque
Inter Agrippinae trans Rhenensesque patronos
Audire aequandas justo moderamine causas.
Postmodo si valeat, praesens accedat, et ista
Cum multis aliis pariter pertractet agendis.
135.0826B| Hunc reliquos quoque Gallorum vestigia Patrum
Urbe Biturgensi super admonet improba ferri
Jura querente sibi, cui condoleant miserantes:
Increpitans, cur non reserent praesumpta silentes,
Qui se pro muro infestis opponere debent.
Justitiae zelo quocirca armentur, agonem
Aggressi Domini ad propriamque redire cathedram
Compellant praesumptorem, miseratio papae
Quam cedit duntaxat ei: si tempserit, omni
Sacrorum exsortem penitus se norit honore.