CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaLuxorius

Luxorius · Medieval

De sententiis septem philosophorum distichi

latín

Solon praecipuus, fertur qui natus Athenis,
Finem prolixae dixit te cernere vitae.

Chilon, quem patria egregium Lacedaemona misit,
Hoc prudenter ait te ipsum ut cognoscere possis.

Ex Mitylenaeis fuerat qui Pittacus oris,5
Te, ne quid nimis ut cupias, exquirere dixit.

Thales ingenio sapiens Milesius acri
Errorem in terris firmat non caelitus esse.

Inde Prienaea Bias tellure creatus
Plures esse malos divina voce probavit. 10

Urbe Periander genitus, cui fama Corintho est,
Omnia constituit tecum ut meditando revolvas.

Cleobolus, proprium clamat quem Lindia civem,
Omne, inquit, magnum est quod mensura optima librat.

Sigue explorando

Por su autor
Luxorius · 85 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De sarcophago ubi turpia sculpta fuerantDe simiis canum dorso inpositis →

Expediente

Autor
Luxorius
Título
De sententiis septem philosophorum distichi
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-sententiis-septem-philosophorum-distichi--luxorius-eb9279
Cita recomendada
Luxorius, «De sententiis septem philosophorum distichi», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-sententiis-septem-philosophorum-distichi--luxorius-eb9279.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.