CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPetrus Lotichius Secundus

Petrus Lotichius Secundus · Renacimiento

De puella infelici

latín

Abditus arboribus secreto nuper in horto
solus amans virgo dum quereretur, eram.
dum legit hic violas, dum fletibus irrigat illas,
auribus haec hausi tristia verba meis:
ab nimis infidum genus, et crudele virorum,
sic igitur falli digna puella fui?
mater io, si quid post fata novissima sentis,
quae mala, morte tua sola relicta fero?
deseror infelix, alias monitura puellas,
non iuvenum verbis semper inesse fidem.
cui tamen has violas? cui serta miserrima virgo?
an dabis haec illi munus? an ipsa geres?
finge dari, renuit: florum me dedecet usus:
tam cito sic igitur spernor amata diu?
nunc odii fingit causas, nunc perfida dicor,
nunc omnes clamant: culpa puella tua est.
iuro tibi mea lux, nihil te mihi dulcius uno,
nunc etiam, quamvis sim tibi vilis ego.
hactenus, et repetens suspiria lumina tersit.
o numquam vacuo pectore quisquis amat.

Sigue explorando

Dónde vive
La Biblioteca

Expediente

Autor
Petrus Lotichius Secundus
Título
De puella infelici
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-puella-infelici--petrus-lotichius-secundus-a2e0e7
Cita recomendada
Petrus Lotichius Secundus, «De puella infelici», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-puella-infelici--petrus-lotichius-secundus-a2e0e7.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.