CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHenricus Bebelius

Henricus Bebelius · Renacimiento

De optimo studio iuvenum — Ad spectatores

latín

Iam spectatores animis linguisque favete!
Contio vel pauco tempore tota sile,
Audire ut possis, quicquid recitaverit actor
Imprimis tibi, qui consuluisse cupit!
Non hic illecebras Veneris, non castra Priapi
Atque Thyesteos non canit ille toros,
Non hic ingluviem ventris nec munera Bacchi.
Sit procul omne nefas, sit procul omne scelus!
Erudientur enim iuvenes, qui discere curant,
Quis modus in studiis optimus esse queat,
Qualis praeceptor; studium quod debeat esse,
Per quod virtutis culmen adire queas.
Sidere felici iamiam procede poeta,
Nam tibi doctorum corda favere solent.

Sigue explorando

Por su autor
Henricus Bebelius · 1 pieza más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

De optimo studio iuvenum — Ad spectatores epigramma →

Expediente

Autor
Henricus Bebelius
Título
De optimo studio iuvenum — Ad spectatores
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-optimo-studio-iuvenum-ad-spectatores--henricus-bebelius-38b4f2
Cita recomendada
Henricus Bebelius, «De optimo studio iuvenum — Ad spectatores», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-optimo-studio-iuvenum-ad-spectatores--henricus-bebelius-38b4f2.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.