CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAegidius Parisiensis

Aegidius Parisiensis · Medieval

De numero librorum utriusque Testamenti

latín

Clauditur iste liber in quadraginta libellis.
Dat triginta duos lex vetus. Octo nova.
Sunt ita dispositi mira brevitate libelli,
Praescripti numeri monstrat ut ordo tibi.
5Ore styloque Dei digestus et editus orbi
Canon Scripturae creditur esse sacrae.
Qui tamen excipit hos: Tobi, Iudith, et Machabaeus,
Et Baruch, atque Iesum, pseudographumque librum.
Sed licet excepti, tamen hos authenticat usus
10 Ecclesiae, fidei regula, scripta Patrum.
Scito quod ista Dei digito digesta fuerunt.
Altus hic est puteus, grandis abyssus inest.
Omnia non caperes si saecula multa videres,
Et studio vigilans, et ratione vigens.
15Spiritus ista docet doctor, qui conditor idem,
Quique scienda dedit, hic quoque scire facit.
Scire facit, si mente studes, si sedulus instas.
Cum prece dans studium, cum studioque precem
Sic studuere patres, ut pagina sacra pateret.
20 Sic reserant sancti clausa sigilla libri.
Simplex multiplicem cortex hic continet escam.
Littera ceu cortex. Sensus ut esca triplex
Historicum, typicum, moralem discute sensum.
Si cupis hoc typico te satiare cibo.
25Cum legis historiae textum, bibitur quasi dulcor
Lacteus, aut potius simplicis haustus aquae.
Nec multum iuvat hic. Cum quis tamen appetit, eius
Spiritus exemplis ut recreetur agit.
In typico sensu vini sentitur acumen.
30 Potus inebriat hic, exhilaratque magis.
Qui bibit hoc vinum scripturae, saltibus altis
Venatur, reperit, consequiturque Iesum.
Moralem vero cum dat tibi lectio sensum,
Tunc quasi mellitum sugis in ore favum.
35Hae sunt deliciae, quibus intus pascitur, et fit.
Dives mens hominis moribus inde bonis.
Horum tu quodcunque feras ut praemia iustis
Vel quae sunt, discis, flagra ferenda malis.
Proximus inde Deo propter condimen honoris,
40 Inde timoratus et bene cautus eris.

Sigue explorando

Por su autor
Aegidius Parisiensis · 14 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

De poenis inferni →

Expediente

Autor
Aegidius Parisiensis
Título
De numero librorum utriusque Testamenti
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-numero-librorum-utriusque-testamenti--aegidius-parisiensis-e5d1bd
Cita recomendada
Aegidius Parisiensis, «De numero librorum utriusque Testamenti», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-numero-librorum-utriusque-testamenti--aegidius-parisiensis-e5d1bd.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.