CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaCaesius Bassus

Caesius Bassus · Medieval

De metris fragmentum — 2. De Archebuleo metro

latín

Archebuleus accepit nomen versus, non quod Archebulus eum invenerit. | nam Stesichorus, antiquior illo poeta, et Ibycus et Pindarus et Simonides usi sunt eo, sed passim et promiscue. Archebulus autem quia carmen ex hoc uno genere composuit, archebuleum nominatum est. origo eius herous hexametrus est, exemplum
tibi nascitur omne pecus, tibi crescit herba,
quem facies heroum hexametrum adiectis duabus syllabis sic,
nam tibi nascitur omne pecus, tibi crescit et herba.
est autem hic versus anapaesticus, quia, cum primus heroi hexametri dactylus syllabam amittit, reliquae duae breves iungunt se longae insequenti et deinceps ceterae in eandem formulam veniunt. nec tantum heroo hexametro se iungit hic versus, sed etiam post tres anapaestos accedit ad trimetrum. nam possis eum sic componere,
tibi crescit herba caelitum testor genus.
hic versus dactylicum melos summa cum voluptate aurium cludit, de quo, cum res coegerit, plura dicentur. est autem pentametrus, ex anapaestis constat fere pedibus, recipit spondeos, cluditur antibaccheo. de ultima syllaba, brevis an longa sit, supervacuum est monere.

Sigue explorando

Por su autor
Caesius Bassus · 1 pieza más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

De metris fragmentum — 7 De proceleumatico →

Expediente

Autor
Caesius Bassus
Título
De metris fragmentum — 2. De Archebuleo metro
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-metris-fragmentum-2-de-archebuleo-metro--caesius-bassus-3f16b5
Cita recomendada
Caesius Bassus, «De metris fragmentum — 2. De Archebuleo metro», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-metris-fragmentum-2-de-archebuleo-metro--caesius-bassus-3f16b5.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.