Cum famulis telisque furens penetralia cuncta
Eutychus inrumpit divitiasque rapit,
Hunc nullus vetat ire parens, non forsan amicus;
Deterior precibus redditus ille manet.
Quae sunt ergo manus aut ferrea tela ferenda, 5
Quisve aries talem quodve repellat opus?
Huic si nemo potest ullas opponere vires,
Obvia sint illi fulmina sola dei.