CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAbbo Sancti Germani a Pratis

Abbo Sancti Germani a Pratis · Medieval

De bello Parisiaco (Abbo Sangermanensis) — Explicit secundus Parisiace urbis bellorum presulisque Germani miraculorum libellus. Ingreditur tertius clericorum scilicet decus tyrunculorumque effectus.

latín

Clerice, dipticas lateri ne dempseris umquam;
Corcula labentis fugias ludi fore, ne te
Laetetur foedus sandapila neque toparcha;
Machia sit tibi, quo ierarchia, necque cloaca
Non enteca nec alogia, verum absida tecum 5
Commaneat, mentes acrimonia non quia mordet.
Agoniteta tuus fiat ambasilla, tui mens
Ne uranium praeter cromam legat; is quia multis
Esse deus solet; anodiam sectare gemellam.
Sistere sincophanta verere, boba tamen adsis.10
Gripphia te tangat, carchesia, togaque crebro.
Grammaton sinteca frequens sistat tibi longe,
Absistat vero glauconia, criminis offa.
Brathea blatta dehinc, enclitiva, prosapiaque
Militiae Christi per te nullatenus absint.15
Amphytappa laon extat, badanola necnon;
Effipiam diamant, stragulam pariterque propomam
132.0755| Agagula caelebs aginat pecudes nec ablundam.
Effipia et stragula praetexta est aulica cura.
Utitur anabola mulier, set abutitur ipsa.20
Convenit invalidis apozima nec ne placenta.
Cleronome Codrus maneas unaque disertus;
Cum fisco teneas yppos: uxorius haud sis.
Nomine limphatici careas, crisostomus ut sis.
Aposicrarus ades, aforismos os tibi servet.25
Basileus constes, abstemius, antigraphusque,
Cosmographus, solumque tui catasscopus esto.
Gimnus, ab inlicitis, ne sisque biotticus actor.
Acrizimum celebres, oroscopus esque didasclus.
Inque thoro amphyballum habeas effebus et absit.30
Canterus sit habunde tibi, sed amasius absit.
Cerritus caveas fore, perifrasticus atque.
Abbachus manui, niteatque teologus ori.
Baccaulum fauste videas te ferre cloacae;
Prodigus, obliquus, monotaimus, subdotus, haud sis.35
Ludibrium vites, baratrum, sectare tropheum
Amphyteatra procul tibi stent, egilopia necnon;
Nam scrupulum generant ΨΙΧΗ, vexantque pupillas.
Scandito analogium, crisis nitet ore docentis;
Declina birotum, bravium capito ac cliotedrum.40
Culleum habe, diametra scias, ergastula nesci.
Apponas emistichium, cum distica sculpes.
Enoforo liba, lotium laxare suesce.
Dilige tu xenodochium, zelotipiaque odi.
Hinc acitabula doma tuum seu congia stringat.45
132.0757| Pomerium curti, pomaria congrua malis.
Fulgeat ecclesiis ostrum, longe sit oletum.
Praedia quala tibi statuant, agitent flabra flogra.
Eminus ut gorgon fugiat, pota diamoron.
Sperne platon olon, sinposia, quatinus odon50
Te lustret; temeson vigeas, si non potes insons.
Lar tibi, quo nectar fraglet, lucarque nec absit.
Gallonis memor esto tui, ambro timeto cieri.
Mulio strabo tuus neque sit, neque agoson inermis
Abbaso quo fuerit, sit hirudo frequens comitata.55
Disparet ac validos intercapedo citatim,
Si qua virago tuum penetret, reminiscere, doma.
Bule tegat Christi mentem tibi, gausape mensam.
Entole te comat, regesque baben proceresque.
Abdomen minime superet corpus mage teche.60
Uranei neotericus, atque neofitus haud sis
Dogmatis ac fidei, jugiter sed priscus ab olim.
Quattuor immo tuum hec ut item comitentur in aevum.
Teche Dei, ieron, archonque, palinodianque.
Ancisus vivas, quin cardiacus moriare.65
Ceruleas vestes si gestas, posce colimbum.
Ducitur anguina limbus arcippio nec non.
Canterius antelis et postelis equitatur.
Aporiam sed et atrophiam patiaris, ut acam
Atervam appodix tua mens sibi congregat ejus.70
Algemam mentis anquirunt talia verum
Aphatiam amendant, anteceniam quoque largam
Edificant; agapem suffert agape nimis apta.
132.0759| Nisibus aegidiam in giro secteris acutis.
Agnatos teneas aregidiam quoque verb 75
Anheles, hostis ne sis atratus in aslum.
Aulea ne angustent animam sceleris, set aprilax.
Alluat aethereus, noxis ne apostata fias.
Leva ancile geras, dextra agoniamque fidei
Auspicio a maneas, apogeum aliquam ampliet altum.80
Armenum cordi tollas, arcisterium addas.
Architriclinus amicalo amineum colit atque
Huic malis etiam apofereta autumnus honustat.
Antropus ast agamus caelibatum colat, et sic
Argiripam cernet, patriam civesque beatos.85
Haud huic est apoplexia cure, sed et astu
Angustat nullos, amartetes solet idem
Antiquare, aginat venerem, anaboladia portat.
Albuneis albent pomis huic apofereta;
Virtutes cunctae comitantur amiciter illum;90
Hunc non allidunt affurcillando sinistri.
E baccho quoniam bittunt geniti bibiones,
Platterat amineo si constiterint et eidem
Indignum referens brancho, prorsusque brutescit,
Haud illa bittit, quo quisquis honore bimetur95
Burra probum, fateor, buteonem qui arva bidentat.
Hic set et ingenuus similem retinent genituram.
Buggeus apparat et burgos, verum biliosus
Apparat atque boson taphium sibi sibiliosum.
Sic animae corpus vita conponit amarum,100
Laeta set Omnipotens, si mens felix, parat astra.
Comiter hoc cunctos moneas tu, miles herilis.
Praeterea cum quis noxam clandestinat antro,
Cespitat atque coagmentat si crimina virtus,
132.0761| Communit mentem, coalescens comiter ejus 105
Pectoris in portu clandestina nam cluit illic
Clancule, non constare diu tamen ipsa valebit
Clancula, teste Tonante super sacrata per ora
Cum videas astum pessumdare saecla nefandum,
Immo clientelae tutor Domini velut haeres 110
Hic maneas, clivos virtutum quatinus almos
Scandere, concinnas ΘΗΟ tu clangere laudes
Nomine sistenti ternis valeas modo soli
Magestate tamen nutu doxaque perhenni,
Quam pariter tecum teneam tu clerice poscas.115

Sigue explorando

Por su autor
Abbo Sancti Germani a Pratis · 3 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De bello Parisiaco (Abbo Sangermanensis) — Explicit epistola. Versiculi ad magistrum dactilici.De bello Parisiaco (Abbo Sangermanensis) — Incipit liber primus bellorum Parisiacae urbis. →

Expediente

Autor
Abbo Sancti Germani a Pratis
Título
De bello Parisiaco (Abbo Sangermanensis) — Explicit secundus Parisiace urbis bellorum presulisque Germani miraculorum libellus. Ingreditur tertius clericorum scilicet decus tyrunculorumque effectus.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-bello-parisiaco-abbo-sangermanensis-explicit--abbo-sancti-germani-a-pratis-86af76
Cita recomendada
Abbo Sancti Germani a Pratis, «De bello Parisiaco (Abbo Sangermanensis) — Explicit secundus Parisiace urbis bellorum presulisque Germani miraculorum libellus. Ingreditur tertius clericorum scilicet decus tyrunculorumque effectus.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-bello-parisiaco-abbo-sangermanensis-explicit--abbo-sancti-germani-a-pratis-86af76.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.