Hic quoque commemorat metrorum comma Philippum
Quem pius aethrali ditavit gratia Christus,
Barbara qui docuit doctrinis agmina sacris
Credere per Scythiam salvantem saecula Christum,
Qui dudum tetra torpebant mortis in umbra
Auctorem lucis tenebroso corde negantes,
Atque creaturae famulantes ordine verso.
Donec apostolicam exhauserunt aure loquelam,
Limpida perpetui cernentes lumina Phoebi.
Omnes certatim merguntur gurgite sacro
(0295B)Flagitium sceleris purgantes fonte lavacri.
Inde Asiam properat sanctis convertere biblis,
Idola quae dudum decepta fraude colebat,
Credula sed citius pandit praecordia Christo
Splendida discipuli dum fantis verba capessit.
Sic felix Asiae convertit dogmate regnum,
In qua post obitum fatali sorte quiescit,
Cujus hoc templum sacrata tuebitur ara.