CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDecimus Magnus Ausonius

Decimus Magnus Ausonius · Medieval

Commemoratio professorum Burdigalensium — 5. Attius Patera [pater] rhetor

latín

Aetate quamquam viceris dictos prius,
Patera, fandi nobilis;
tamen quod aevo floruisti proximo
iuvenisque te vidi senem,
honore maestae non carebis neniae,
doctor potentum rhetorum.
Tu Baiocassi stirpe Druidarum satus,
si fama non fallit fidem,
Beleni a sacratum ducis e templo genus
et inde vobis nomina:
tibi Paterae; sic ministros nuncupant
Apollinares mystice.
Fratri patrique nomen a Phoebo datum
natoque de Delphis tuo.
Doctrina nulli tanta in illo tempore
cursusque tot fandi et rotae:
memor, disertus, lucida facundia,
canore, cultu praeditus,
salibus modestus felle nullo perlitis,
vini cibique abstemius,
laetus, pudicus, pulcher, in senio quoque
aquilae ut senectus aut equi.

Sigue explorando

Por su autor
Decimus Magnus Ausonius · 327 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Commemoratio professorum Burdigalensium — 4. Luciolus rhetorCommemoratio professorum Burdigalensium — 6. Attius Tiro Delphidius rhetor →

Expediente

Autor
Decimus Magnus Ausonius
Título
Commemoratio professorum Burdigalensium — 5. Attius Patera [pater] rhetor
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-commemoratio-professorum-burdigalensium-5-attius--decimus-magnus-ausonius-0340ea
Cita recomendada
Decimus Magnus Ausonius, «Commemoratio professorum Burdigalensium — 5. Attius Patera [pater] rhetor», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-commemoratio-professorum-burdigalensium-5-attius--decimus-magnus-ausonius-0340ea.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.