Diluvio ex illo | patribus dat iura vocatis
omnipotens: | magnis agitant sub legibus aevum.
quid memorem infandas caedes, quid facta tyranni
320nesciaque humanis precibus mansuescere corda,
Aegyptum viresque orientis et ultima | bella
magnanimosque duces totiusque ordine gentis,
quo cursu deserta petiverit | et tribus et gens
magna virum, | meriti tanti non inmemor umquam,
325quique sacerdotes casti | altaria iuxta,
quique pii vates | pro libertate ruebant,
qui bello exciti reges, quae | litore rubro
conplerint campos acies, | quibus arserit armis
rex, genus egregium, | magno inflammante furore,
330agmen agens equitum et florentis aere catervas?
cetera facta patrum | pugnataque in ordine bella
praetereo, atque aliis post me memoranda relinquo.