30 Iam ferox miles tibi sepe cessit
Et duces iras posuere sevas,
In necem diram populo minati
Sepe Senensi.
Quid quod et sacris studiis frequenter
35 Viribus summis operam dedisti?
Littere docte lepideque claris
Urbibus extant.
Niteris verbis revocare lapsos,
Niteris rectum suadere cunctis;
40 Sic ais: "tantum probitas beatos
Efficit omnes."
Iura tu seve tremebunda mortis
Fortiter temnens, nihil extimescens
Premium nostre vocitare vite
45 Sepe solebas.
Unde cum tempus properaret ipsum,
Quo sacros artus cineresque busto
Linqueres, celos aditura flentes
Ipsa solebas.
50 Unde cum tempus properaret ipsum,
Quo sacros artus cineresque busto
Linqueres, celos aditura flentes
Ipsa docebas.
Sic sacrum Christi venerata corpus,
55 Hostiam libans lacrymis obortis
Dixeras cunctis documenta vite
Voce suprema.
Gratias summas habeamus omnes
Filio magni genitoris almo,
60Spiritum sanctum veneremur et sit
Laus tamen tua.