CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPius II

Pius II · Medieval

Carmina varia — 18. de Beata Catharina de Senis

latín

Quis sacra gesta canat, que lingua diserta potensque
Efferat eximie, quibus hec Caterina facunda
Sponsa dei micuit totum celebrata per orbem?
Non ego sum dignus tantis extollere dignam
5 Laudibus, at breviter que sint, que moribus almis
Vita beata fuit, referam tibi, care viator.
Hec fuit orta Senis, ubi sancti veste recepta
Dominici in voto triplici virtuteque cuncta
Transcendit plures divina in lege peritos.
10 Illa potens verbo ac opere omnia corda trahebat
Ad se hominum, ut magnes ferrum, Christusque deinde
Desponsavit eam, sacris proprio ore refecit
Doctrinis. Multas habuit velut optima mater
Virgoque discipulas, quibus ardua regula vite
15 Sanctaque bis septem pietatis opuscula dive
Explevit felix, et erat sublime levamen
Omnibus, heu, miseris vite in defectibus huius.
Illa cor a domino petiit renovarier alma
Continue meditans; compos feliciter alti
20 Facta fuit voti viditque evellere Christum
Cor prius atque novum flammis sibi tradere flagrans.
Hec ieiuna diu nonnunquam ad sidera rapta est:
Mira dei vidit. Semel autem a morte revixit
Pane refecta sacro, celesti pane salutis.
25 Illa crucem memori portans sub pectore semper
Stigmata passa fuit (dictu mirabile) Christi.
Pontifices adiit, quibus unica gloria secum
Sistere colloquiis monimentaque sancta tulere.
Ore suo tulit hec que indulta volebat ab illis
30 Ardua: tanta sue fuerat sibi gratia lingue.
Illa propheta quidem divino flamine plena
Et pacem et bellum secretaque plurima pandit
Exhortansque omnes miranda stupendaque scripsit.
Illa sciens venisse diem qua linquere mundum
35 Expedit, exclamans "animam, deus optime" dixit
"In manibus commendo tuis, commendo tuamque
Iugiter ancillam." Sic sponsa beata beatum
Transiit ad sponsum tribus exornata coronis.
Fecit in hac vita miracula multa. Deinde
40 Claruit innumeris post mortem splendida miris,
Que si nosse velis, quamque alme semper in orbe
Vixerit, historiam devotus perlege sanctam.
Hec annis triginta tribus, quot Christus, et apte
Vixit; nam sponsam sponso decet esse coevam,
45 Milleque trecentis simul octoginta sub annis
Inclita Rome obiit Caterina beata senensis.

Sigue explorando

Por su autor
Pius II · 129 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina varia — 17. in effigiem amorisCarmina varia — 19. ad laudem perpetue Virginis Marie →

Expediente

Autor
Pius II
Título
Carmina varia — 18. de Beata Catharina de Senis
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-varia-18-de-beata-catharina-de-senis--pius-ii-3c2cb1
Cita recomendada
Pius II, «Carmina varia — 18. de Beata Catharina de Senis», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-varia-18-de-beata-catharina-de-senis--pius-ii-3c2cb1.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.