CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMatthias Casimirus Sarbievius

Matthias Casimirus Sarbievius · Barroco

Carmina selecta (Casimirus Sarbevius) — Lib III. 4. Ad Egnatium Nollium.

latín

Sive te molli vehet aura vento,
Sive non planis agitabit undis,
Vince Fortunam, dubiasque Nolli,
Lude per artes.

Riserit? Vultum generosus aufer.
Fleverit? Dulci refer ora risu:
Solus et semper tuus esse quovis
Disce tumultu.

Ipse te clausus modereris urbem
Consul aut Caesar, quoties minantum
Turba fatorum quatient serenam
Pectoris arcem.

Cum leves visent tua tecta casus,
Laetus occurres: praeeunte luctu
Faustitas et pax subeunt eosdem
Saepe Penates.

Dextra sors omnis gerit hoc sinistrum,
quod facit molles: habet hoc sinistra
Prosperum, quem nunc ferit, imminentes
Durat in ictus.

Ille qui longus fuit, esse magnus
Desinit maeror. Facilem ferendo
Finge Fortunam; levis esse longo
Discit ab usu.

Sigue explorando

Por su autor
Matthias Casimirus Sarbievius · 440 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina selecta (Casimirus Sarbevius) — Epode 3. Palinodia ad secundam libri Epodon Odam Q. Horatii Flacci.Carmina selecta (Casimirus Sarbevius) — Ode I. 1. Ad Urbanum VIII. Pontificem Max. →

Expediente

Autor
Matthias Casimirus Sarbievius
Título
Carmina selecta (Casimirus Sarbevius) — Lib III. 4. Ad Egnatium Nollium.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-selecta-casimirus-sarbevius-lib-iii-4-ad--matthias-casimirus-sarbieviu-5e4f8a
Cita recomendada
Matthias Casimirus Sarbievius, «Carmina selecta (Casimirus Sarbevius) — Lib III. 4. Ad Egnatium Nollium.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-selecta-casimirus-sarbevius-lib-iii-4-ad--matthias-casimirus-sarbieviu-5e4f8a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.