Conditur hic juris series amplissima legum,
Veridico Latium quae regit ore forum.
Non fucos libros gestant haec scrinia nostra.
Qui cupis, ecce lege, si tua vota libent.
Tolle hic segnitiem, pone fastidia mentis.
Crede mihi, frater, doctior inde redis.
(1110B)An dicis forte: Quid jam mihi ista necesse est?
Quod mediter studii non superesse mihi.
Explicui historias, percurrique omnia legis,
182 Vere hoc si dicis, jam nihil ipse sapis,