CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina historica — Super Geraldum Aurelianensem.

latín

[1193C] Egregius doctor magnusque sophista Geraldus,
Ecclesiae robur, cleri populique columna,
Spes pupillorum, vir munificus viduarum,
Aurelianorum lux et specialis honestas.
Vir cani capitis, morum moderamine pollens,
Cui nihil a sensu tulit antiquata senectus.
Tandem communis contactus imagine mortis
Exuit hoc quod erat, datur hic sua portio terrae,
Spiritus in tenues vivens elabitur auras,
Cui tamen e rebus lutulentis si quid inhaesit,
Expiet id totum clemens miseratio Christi,
His precibus, lector, amen adjiciendo faveto.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina historica — Super eumdem Durandum.Carmina historica — Super Guidonem. →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina historica — Super Geraldum Aurelianensem.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-historica-super-geraldum-aurelianensem--baldericus-dolensis-330d20
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina historica — Super Geraldum Aurelianensem.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-historica-super-geraldum-aurelianensem--baldericus-dolensis-330d20.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.