Uberibus, Manegaude, tuis lactatus abunde
Tempore posterior, pene legendo prior:
Atque tuis sinibus abstractus venit ad Andos,
Ardua Gerardus planaque dicta gerens.
Laude sua laudes Lausduni multiplicavit,
Artes exponens commoditate levi.
[1199B] Hunc quoque Lausdunis invidit Burguliensis,
Et quibus invidit blandiloquus rapuit.
Jam nunc Gerardus pauset cum Burguliensi,
Donec mandetur alteruter tumulo:
O utinam neque mors neque casus separet ipsos,
Donec nigrescat primitus albus olor:
Et donec pennis corvus niger evolet albis,
Lausdunum refluus donec eat Ligeris;
Et donec querulae sileant valeantque cicadae,
Et noceat senium sive dolor neutrum.