CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina historica — Dominae Emmae.

latín

Coenobitarum decus et decor Emma sororum,
[1206D] Suscipe quod mandat Burgulianus ave.
Burgulianus ave tibi mandat, et immolat illud,
Quod te contiguet perpetuetque mihi.
Utpote quam proprio sic fovit melle sophia,
Ut nunc emanent ubera lacte tua.
Quod nuper patuit mihi carmina vestra legenti
Quae tu gratuito nectare condieras.
Ad te concurrunt examina discipularum,
Ut recreentur apes melle parentis apis.
Quod si discipulos vester concederet ordo,
Vellem discipulus ipsemet esse tuus.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina historica — De Natali abbate.Carmina historica — Epitaphium. →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina historica — Dominae Emmae.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-historica-dominae-emmae--baldericus-dolensis-eeb01d
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina historica — Dominae Emmae.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-historica-dominae-emmae--baldericus-dolensis-eeb01d.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.