CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina historica — Ceciliae regis Anglorum filiae.

latín

Regia virgo, vale, vale, inquam, regia virgo,
Virgo Romuleis tunc anteferenda puellis,
Virgo virginibus nunc anteferenda coaevis,
Quam pater augustus aequavit regibus Anglis.
Quam species formae cum virginitatis amore,
Et morum probitas ingenti laude venustat.
Quam satis exornat sua sollicitudo legendi,
Quam patre nobilior sponsus sibi gratificavit.
Ergo placere tuo virgo contende marito.
Nam neque nupsisti quasi cuilibet e grege sponso:
Sed magis egregio, cujus te forma perennet.
Quod tibi quae multa est librorum lingua loquetur,
Ecce tibi, virgo, si quid tamen ipse valebo,
[1204A] Audivi quamdam te detinuisse sororem,
Cujus fama meas aliquando perculit aures
Nomen it elapsum, vidisse tamen reminiscor.
Bajocensis erat, sed tunc erat Andegavensis,
Quam, tibi si placeat, nostra de parte saluta,
Atque mihi nomen rescribe tuumque suumque.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina historica — Audeberto Cenomannensi archidiacono.Carmina historica — De canonico sine proprio. →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina historica — Ceciliae regis Anglorum filiae.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-historica-ceciliae-regis-anglorum-filiae--baldericus-dolensis-e7ecf8
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina historica — Ceciliae regis Anglorum filiae.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-historica-ceciliae-regis-anglorum-filiae--baldericus-dolensis-e7ecf8.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.