CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaEugenius Toletanus

Eugenius Toletanus · Medieval

Carmina (Eugenius III Toletanus) — LXXXV. Epitaphium Chindasvinto regi conscriptum.

latín

Plangite me cuncti, quos terrae continet orbis,
Sic vestra propriis probra laventur aquis.
Sic Christus vobis dimittat debita clemens,
Sic pateat summi fulgida porta poli.
Promite funereum contrito pectore fletum,
Et faciat luctum collacrymando pium.
Suspirate Deo, gemitum producite moestum,
Ac pro me misero dicite: Parce, precor.
Chindasvintus ego noxarum semper amicus,
(0399D)Patrator scelerum Chindasvintus ego.
Impius, obscenus, probrosus, turpis, iniquus,
Optima nulla volens, pessima cuncta valens.
Quidquid agit qui prava cupit, qui noxia quaerit,
Omnia commisi, pejus et inde fui.
Nulla fuit culpa, quam non committere vellem,
(0400A)Maximus in vitiis et prior ipse fui.
En cinis hic redii sceptra qui regia gessi;
Purpura quem exuit, jam modo terra premit.
Non mihi nunc prosunt biblatea tegmina regni,
Non gemmae virides, non diadema nitens.
Non juvat argentum, non fulgens adjuvat aurum,
Aulica fulcra nocent, nec mihi gaza placet.
Omnis enim luteae deceptrix gloria vitae,
Et flatus abiit, mox liquefacta perit.
Felix ille nimis, et Christi munere felix,
Qui terrae fragiles semper abhorret opes.

Sigue explorando

Por su autor
Eugenius Toletanus · 46 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Eugenius III Toletanus) — LXXXIX. Fragmentum epitaphii.Carmina (Eugenius III Toletanus) — LXXXVI. Epitaphium Nicolao avo. →

Expediente

Autor
Eugenius Toletanus
Título
Carmina (Eugenius III Toletanus) — LXXXV. Epitaphium Chindasvinto regi conscriptum.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-eugenius-iii-toletanus-lxxxv-epitaphium--eugenius-toletanus-aa6970
Cita recomendada
Eugenius Toletanus, «Carmina (Eugenius III Toletanus) — LXXXV. Epitaphium Chindasvinto regi conscriptum.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-eugenius-iii-toletanus-lxxxv-epitaphium--eugenius-toletanus-aa6970.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.